« »
 
[]« Arbergaria » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 354b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARBERGARIA
ARBERGARIA, pro Albergaria, vel Hereberga, id est, jure hospitii, ut Albergari pro Hospitari haud raro occurrit. Charta Godefridi Lingonens. Episc. de Philippo Abbat. S. Benigni et de Vidone de Sumbernone, ann. 1158. inter Instrum. tom. 4. novæ Gall. Christ. col. 176 :
Recognitum fuit dominum de Sumbernone vel aliquem suorum in terra et in omnibus Sancti nullam justitiam, nullam actionem sive exactionem nullam Arbergariam habere, nisi forte comitatus ejus tantus fuerit, quod in mansis suis congrue Arbergari non possint : tunc demum suis mansis primitus Arbergatis, qui superfuerint in mansis Sancti sine violentia Arbergabuntur, nihil ab eis penitus accipientes nisi stramen tantum.
Si plura cupis. Vide Albergaria.