« Arbitrium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 355a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARBITRIUM
ARBITRIUM, Sententia arbitri. Festus :
Arbitrium dicitur sententia, quæ ab Arbitro statuitur : Arbitrarium autem, cum adhuc res apud arbitrium geritur.Vox etiam aliis Scriptoribus Latinis nota. Alexander III. PP.
Vel si Arbitrium ipsum noveris æquitate subnixum, ad observantiam ipsius utramque partem appellatione remota compellas. Innocentius III. :
Perpendimus Arbitrium, quod... dicebatur super eodem negotio promulgasse, contra formam juris et compromissi dictatum fuisse.Occurrit præterea apud Thom. Archid. in Hist. Salonitana cap. 32. extremo, in Charta S. Ludovici ann. 1259. quæ extat tom. 9. Spicilegii Acher. in Chronico Montis-Sereni pag. 135. 136. etc.
Arbitrium, in Regiam Majest. lib. 2. cap. 2. definitur
Actus legitimus personarum, super civili quæstione et querela in quasi-judicio contendentium.
Arbitrium conditum, ultimum, morientis testamentum, l. 17. C. de Testament. l. 107. 124. Cod.
Th. de Decurion.
◊ Per Arbitrium judicium, opponitur judicio per
legem, in Legibus Luithprandi Regis Longob. tit. 21. § 2. 3. 28. (4, 10) cum scilicet ex animi
sententia pronunciat. Idem Luithprandus pag. 232 :
Quoniam alii volebant per usum, alii per Arbitrium judicare.Præfat. ante cap. 83 (6, 30.) Vide Præfat. ante cap. 69. (6, 16), ubi
alii per consuetudinem, alii per Arbitrium, etc.
P. , 1766.
Arbitrium Luminis, Sol, luminis parens et auctor. Vita S. Emmer. tom. 6. Sept. pag. 494. col.
1 : Truculentia furentis auræ quievit, reditque pax ætheris et Arbitrium luminis.