« 1 arca » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 357b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARCA01
1. ARCA, Arcella, Acatura, Voces Gromaticis et Agrimensoribus
familiares, apud quos Arcæ dicuntur, signa finalia per possessionum extremitates
constituta, sive constructa. Frontinus de Coloniis :
Adrianus ager... finitur per rationem Arcarum, riparum, etc.Idem :
Limitum delineatio est per rationem Arcarum.Lex Wisigoth. lib. 10. tit. 3. § 3 :
Quotiescunque de terminis fuerit orta contentio, signa, quæ antiquitus constituta sunt, oportet inquiri : id est, aggeres terræ sive Arcas, quas propter fines fundorum antiquitus apparuerit fuisse constructas, congestas.Charta Theodemiri Regis Gallæciæ æræ 610. apud Bivarium in Notis ad Pseudochronicon Maximi pag. 451 :
Unicuique civitati suam tribuimus diffinitionem, seu portionem, ac per villarum cacuminaque montium, seu antiquorum castrorum, vel Archarum confinia eis terminos ingessimus.Est igitur Arca nomen genericum, quo termini omnes significantur. Gloss. Lat. Gr.
Arcæ, ἄρϰα ϰτισμάτων, leg. ϰτημάτων. Papias :
Arca, ab Arcendo dicta, fines enim agri custodit, eosque adiri prohibet.
◊ At cum Arcæ a cæteris limitibus, forma et figura diversæ
fuerint, censendum potius peculiarem et propriam fuisse appellationem certi cujusdam
termini, cujus cum usus creber esset in finiendis agris, factum inde, ut cæteri limites
Arcarum vocabulo intelligerentur. Nam Hygenus de Limitib. constit. pag. 222.
Arcam repræsentat forma quadrata, atque intus cava, quemadmodum sunt arcæ,
sive cistæ, unde et nomen inditum ; cum cæteri limites, ut varia et diversa figura, ita et
appellatione ab eodem donentur. Vide Salmasium ad Solin. pag. 1206. Vetus Placitum ann.
17. Ludovici Pii, editum a V. Cl. Stephano Baluzio in Append. ad Capitul. num. 34 :
Et perquisierunt terminos de ipsa villa, Archas et fixorias et vindenates... et testificaverunt et juraverunt, et fuerunt per ipsas Archas et fixorias.Alia ann. 881. n. 116 :
Cellam S. Clementis cum... terminis suis alque Archis.Occurrit ibi rursum, et in aliis ibid. n. 118. 119. Vide S. Rosa de Viterbo Elucidar. tom. 2. pag. 109. voce Mamoa. Charta Alphonsi III. circa ann. 897 : (Confirmamus antiquos limites,)
quos priores nostri interposuerunt et ageres terræ sive Archas, prope quos fines fundarunt, apparuerunt antiquitus fuisse congestas, atque constructas : lapides, quos per indicia terminorum notis evidentibus sculptos vel constat fuisse fixos, etc.quæ conferas cum lege Wisigothorum loco supra laudato, ubi monendum in Hispanico esse era, unde interpres videtur legisse areas.
Arcella, ab Arca, diminutivum. Vitalis Gromatic. :
Invenies Arcellam in trifinio positam.Frontinus :
Asculanus ager terminis Claudianis in modum Arcellæ est demeritus.Apud Cæsarium in Regula ad Virgines cap. 26. Arcella, cistula est. Arcellula, apud Gregorium Turon. lib. 10. Hist. cap. 16. Vide Theodericum in Hist. Translat. S. Celsi Episc. Trevir. n. 17.
Arcatura, Eadem notione apud Senatorem lib. 3. Ep. 52 :
Miramur, tanta animositate fuisse litigatum, quod aut terminis, testibus, aut fluminum ripis, aut Arcaturis constructis, aliisque signis evidentibus constat esse definitum.