« »
 
[]« Arcagium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 358b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARCAGIUM
ARCAGIUM. Vetus Charta apud Ordericum Vitalem lib. 5 :
Videlicet Ecclesiam... et medietatem decimæ illius villæ, cimiterium... nec non Monasterii Arcagium quantum Goselinus tenuit.
Forte Areagium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Puto recte scriptum esse Arcagium, quod fuerit præstationis species, qua quis tenebatur in domo sua arcæ reponendæ locum dare. Inter consuetudines debitas tertia pars loci unius archæ numeratur in Tabulario Calensi pag. 94 :
Prædicta domus tempore Drogonis debebat xxviii. denarios de censu Arnulfo de Couberon, qui etiam in prædicta domo has consuetudines quærebat, tertiam partem unius Archæ et unius dolii et vii. solidos ex credicione, et tertium hospitalitatis suæ quandocumque vellet.
Vide Arcasium.
P. Carpentier, 1766.
Neque Areagium reponendum est, neque eo sensu, qui a DD. Benedict. proponitur, accipienda est hæc vox : Tributum enim seu præstatio esse videtur ex agris, nomine Arcæ designatis, præstita. Vide supra Arca 8. Idem itaque quod Agrarium, Terragium alibi dicitur.
P. Carpentier, 1766.
Archagium, Eadem notione. Charta ann. 1157. ex Tabul. Miciac. :
Villam S. Albini, cum domibus, vineis, virgultis, terris, hospitibus, Archagio, et omnibus quæ ad eamdem villam pertinent.
Chartul. S. Sigiranni :
Ego Ramnulphus pro redemptione animæ et parentum meorum reddo loco S. Sigiranni et servientibus in eo decimam et beneficia, quæ ad illam ecclesiam pertinent cum sepultura, cum Archagio, cum censu, etc.