![[]](img/image.png)
1. ARCHETUS. Chron. Parmense ad ann. 1291. apud Murat. tom. 9. col. 822 :
Elevata est turris sanctæ Mariæ majoris Ecclesiæ a cingulis lapidum sine Archetis, in sursum per multa brachia.Est cæmentariis nostris instrumentum quoddam, serra nimirum aurichalci grandioribus lapidibus cædendis apta, quod Archet dicunt ; hic tamen per Archetum tractoriam gruem, Gall. Grue, intelligendam puto, qua scilicet lapides in altum tolluntur.