« »
 
[]« Archiflamen » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 366c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARCHIFLAMEN
ARCHIFLAMEN, Archiepiscopus. Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 46 :
Fredericus II... Romanorum Rex semper Augustus... Viennensis Ecclesia sicut inter cæteras Ecclesias et Metropolitanas.... refulget, ita peculiaris gratiæ prærogativam apud imperialem celsitudinem meruit obtinere, ut Metropolitanus ejus inter cæteros Archiflamines principalem locum et dignitatem obtineat.
Nominis originem attigere Patres Concilii Narbonensis anno 1430. celebrati, in Libello ad Archiep. Narbonensem dato apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 352. D :
In civitatibus enim ubi apud Ethnicos erant Archiflamines, gratissimus Apostolorum Princeps Archiepiscopos institui præcepit : in reliquis vero civitatibus singulos Episcopos, etc.
Hanc ob causam, veram an falsam, Archiepiscopos interdum vocavere Archiflamines. Fuere autem flamines apud Romanos, Sacerdotes qui a numine cui sacra faciebant, singuli cognominabantur. Tres primi a Numa instituti dicuntur, Jovi scilicet, Marti et Quirino. Unde Dialis flamen, Martialis et Quirinalis, quibus postmodum 12. additi sunt. De quibus plura apud Hofmannum, Pitiscum in Lexicis, et alios qui de Antiquitatibus Romanis scripsere.