« »
 
[]« Archipincerna » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 368c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARCHIPINCERNA
ARCHIPINCERNA, Princeps pincernarum in aula Imperatorum Germanorum, Gall. Grand Echanson. Magister pincernarum in Annal. Franc. ad ann. 781. Hac dignitate decoratur Rex Bohemiæ. Diploma Rudolphi I. Imp. Wenceslao Regi Bohemiæ concessum ann. 1290. apud Tolnerum in Codice Diplom. ad calcem Hist. Palatinæ pag. 77 :
Quo facto Principum, Baronum, Nobilium et Procerum Imperii necnon veteranorum communi assertione et concordi testimonio comperimus assonante, ipsum Regem Bohemiæ Imperii debere Pincernam existere, et jus ac officium Pincernatus apud eum, necnon ejus hæredes jure hæreditario residere... Hæc vero jura Pincernatus, et electoratus nedum dicto Regi et suis hæredibus didicimus, sed etiam suis Progenitoribus, Abavis, Atavis, Proavis, Avis pure plenissime competebant.
Quod tamen non adeo constans fuit, ut alii Pincernatus dignitate nunquam fuerint adornati. Sed de his omnino consulendi sunt Scriptores Germanici. Vide Buticularius et Pincerna. Olenschlager. Aurea Bulla, pag. 116.