« Archistraticus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 370b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARCHISTRATICUS
ARCHISTRATICUS. Monasterium S. Archistratici. Charta anni 1077. apud Ughell. in tom. 7.
Italiæ sacræ pag. 110. Ita appellabant Monasterium S. Michaeli dicatum, quem Principem
militiæ cœlestis vocant Patres : στρατηγὸν et ἀρχιστρατηγὸν τῶν ἀύλων ταγμάτων. Joannes Euchaitarum Episcopus
pag. 52 :
Principem militiæ cœlestis exercitus, Ignotus Casinensis cap. 3. Luitprandus lib. 1. cap. 2 :Ἀρχιστράτηγε τῶν ἄνω στρατευμάτων.
Fabricavit autem pretioso et mirabili opere juxta palatium Orientem versus Ecclesiam, quam νέαν, id est, novam vocavit, in honore summi et cœlestis militiæ Principis Archangeli Michaelis, qui Græce Ἀρχιστρατηγός appellatur.Vide eumdem lib. 3. cap. 8. Ita etiam Zonaras tom. 3. pag. 138. 196. Scylitzes, Nicetas in Man. lib. 7. Vita S. Nili junioris pag. 25. 126. 155. Gregoras, Codinus, et alii Monasteria S. Michaeli Archangelo dicata vocant. Magno porro cultu veneratos Græcos S. Michaelem arguunt præ cæteris ipsius imagine insignitum vexillum, ἀρχιστρατηγός appellatum, quod in præcipuis ceremoniis delatum testatur Codinus de Offic. cap. 6. n. 20. atque adeo crebræ ei dicatæ ædes sacræ. Vita S. Theodori Martyris tom. 2. Februarii pag. 26. D :
Gestant flammula sive φλάμουλα ; sunt autem ista, primum Archistrategus sive imago S. Michaelis. Alterum Octapodion habens multas divinasque sacrorum Pontificum imagines singulis octo, etc.Neque minori apud nos reverentia colitur, quibus pro Regni Francici Angelo tutelari haberi constat, ejusque festum solemniter feriatum ex Caroli M. forte instituto, quod sane colligere licet ex Catwlphi ad eumdem Epistola, descripta in tom. 2. Histor. Francor. pag. 667. qua Imperatori suadet, ut
Missam S. Michaelis et S. Petri passionem in Publico celebrare Regno ejus constitueret.Ex qua saltem nondum hac tempestate feriatum S. Michaelis in Francia festum, docemur.