« Arcora » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 372c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARCORA
ARCORA. Papiæ
dicuntur, quæ super columnas fiunt. Arcus, numero multitudinis, fem. gen. Solent enim Longobardici Scriptores, veteres præsertim, nomina quædam masculini generis, per ora in plurali fem. efferre, verbi gratia, il corpo, le corpora, pro i corpi ; pratora, pro prati ; gradora, pro gradus ; fundora, pro fundi. Sic apud Anastasium Bibl. in Vitis Pontific. passim Arcora, pro arcus ponitur, uti docent variantes lectiones ad hunc Script. Edit. Regiæ pag. 285. 305. 306. 307. et 312. Atque hoc loco satis sit hæc semel monuisse, cum ejusmodi terminationes, quæ fucum facere solent, crebro occurrant apud Latinos ex Italia Scriptores. Sed et Itali ipsi hodierni eandem terminationem in ejusmodi vocabulis retinuere : borgora enim pro borgo ; hortora, pro orto, dixit Joannes Villaneus lib. 4. cap. 7. Vide Arcus. Plura vide apud Diezium, Grammat. roman. vol. 2. pag. 26. et Marinium in Papyr. Diplom. num. 132. not. 6. pag. 364.