« »
 
[]« Arctio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 372c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARCTIO
ARCTIO, Arcio, Franc. Arçon de la selle, Hispan. Arzon, Ital. Arcione. Arcus, apud Fridericum II. Imperat. lib. 2. de Arte venandi cap. 71. Joannes Monachus in Vita S. Odonis Abb. Cluniac. lib. 2 :
Prædictum namque sacculum nec tunc pauperi reddidit, sed Arcioni sellæ appendit.
Ubi sic emendo, pro arctiori. Est enim Arcio, idem quod nostris Arçon de la selle, ephippii seu sellæ arculus. Salmasius ad Histor. Aug. :
Arciones vocamus, ab arcu, quod in modum arcus sint incurvi.
Græci recentiores ϰούρϐια vocant. Vide Arco.