![[]](img/image.png)
1. ARCHUS, Princeps vel Magistratus. Passio S. Marcianæ Virg. MS. :
Ante Archos sedenti vocabantur, etc.
Ante Archos sedenti vocabantur, etc.
Facientes et vendentes Archus. sagittas, lanceas, gladios, toxicum, aurifrisia, picturas et similia, ex quorum officina lucro vivunt ; si hoc faciunt, ut ex his aliquis abutatur, mortaliter peccant : nam qui occasionem damni, etc.
Arcus vel fornix curvatus, aut camera, ad similitudinem ejus plicitus.Chron. Parmense apud Murat. tom. 6. col. 803 :
Facti sunt omnes Arcus sive voltæ pontis de Galeria, quæ fuerunt numero octo.Interdum idem quod Apsis.
Arcus Presbyterii, apud Anastasium pag. 157. Paulus Warnefridus in Episcopis Metensibus :
Fabricare jussit... altare ipsius atque cancellos, Presbyterium Arcusque per gyrum.
Obtulit aureum Arcum supra Confessionem S. Crucis pensantem libr. quatuor.In Leone III. pag. 141 :
Fecit vero ubi supra Arcum majorem ex argento mundissimo deaurato supra in ingressu vestibuli pensant. lib. 131.In Paschali :
Ubi desuper (altare) Arcum musivo exornatum decenter instruxit.In Leone IV :
Obtulit in Basilica B. Petri... Arcus de argento mundissimo numero 13.Quibus in locis per Arcum nihil aliud significari existimo quam coronas quæ altaribus offerri solent. Adde pag. 152. 153. 188. 205. etc.
Et ibidem num. 15.Alma domus triplici patet ingredientibus Arcu.
Ter geminis geminæ patuerunt Arcubus aulæ.
Sacerdotes inter Missarum solemnia, dum ad oblationes populi recipiendas ab altare procedunt,... ne ultra Arcum Toralem egrediantur, sed illic feminas quæ voluerunt offerre, decenter exspectent.Diction. Academ. Matrit. :
Toral, Lo principal o que tiene mas fuerza y vigor en cualquier especie ; como arco toral, fundamento toral. Torus, toralis.
Missa autem celebrata, revertitur ad Palatium coronatus cum processione et Honore Arcuum, repræsentatione legis a Judæis, etc.Infra :
Universæ etiam scholæ Palatii, Clerici Romani pro thuribulo, Judæi pro repræsentatione legis, structura Arcus tale Presbyterium accipiunt, etc.
apud Paulum dicitur anus, podex. Glossar. medic. Simonis Januens. ex Cod. reg. 6959.