« »
 
[]« Arcusbusus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 373c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARCUSBUSUS
ARCUSBUSUS, Sclopetus, Gall. Arquebuse. Vita B. Amati Saludeciensis, tom. 2. Maii pag. 353. E :
Narravit nonnullis, me adhuc puero audiente, avunculus meus magnus, se vidisse quemdam qui tormenti bellici, quod vulgo Arcumbusum appellant, periculum facere tentaret, apposita prope murum Ecclesiæ, ubi arca B. Amati sita est, satis temere tabula, ut in eam ictus dirigeretur ; incusantibus vero eum nonnullis, ne eo ubi corpus B. Amati esset jacularetur, respondisse ferunt nihil sibi cum B. Amato, admisso igne pilam ferream retro murum ad aream ubi nunc prætorium est abiisse, ibique inventam.