![[]](img/image.png)
2. AREA, Cœmeterium. Acta Proconsularia in causa Felicis Episcopi, apud Baron. ann. 314.
n. 24 :
Tollat de vestris aliquis in Area, ubi orationes facitis, etc.Gesta purgationis Cæciliani :
Cives in Area martyrum fuerunt inclusi.Tertullianus ad Scapulam cap. 3 :
Areæ non sint sub Hilariano nostro Præside, cum de Areis sepulturarum nostrarum acclamassent, Areæ ipsorum non fuerunt, messes enim suas non egerunt,id est, cœmeteria. Pontius Diaconus in Actis martyrii S. Cypriani :
Sepultus est in Area Candidi Procuratoris.Samson Abbas S. Zoili in Præfat. lib. 6. Apologetici :
Corpora ut fuerant sub Areis Dei posita, e suis loculis vespillo traxit.
Area. Annales Colmarienses ann. 1288 :
Dedicata fuit in Wissemburg Area Fratrum Prædicatorum.Ann. 1289 :
In festo Catharinæ primam Missam in Area propria decantaveruntiidem. An Area ibi sumitur pro Ecclesia ut vox cœmeterium interdum usurpatur ?