« Arenæ » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 376c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARENAE
ARENÆ, dicta Amphitheatra, ab arenis, in quibus pugnabant gladiatores. Salvianus
lib. 6. de Gubern. Dei :
Colitur namque et honoratur Minerva in Gymnasiis, Venus in Theatris, Neptunus in Circis, Mars in Arenis, Mercurius in Palæstris.Fredegarius Scholast. cap. 65. de Heraclio Imp. :
Fuit pugnator egregius : nam et sæpe leones in Arenis et inermis plures singulus interfecit.Aimoinus lib. 3. cap. 1 :
Treveris in Arenis civitatis præsidio locato conatibus ejus restiterunt.Ratherius Veronensis Episcopus in Qualit. conject. de Veronensi Amphitheatro :
Ipse in Circum, quod Arena dicitur, ob custodiam mansitaret.Testantur Panvinius, et Hieronymus d'alla Corte lib. 1. Hist. Veronensis, Amphitheatrum Veronense etiamnum Arenas appellari. Historia Trevirensis pag. 208 :
Civium pars aliquanta in Arena civitatis, id est, Amphitheatro, quam munierant, liberata est. Arenarum Nemausensiummentio fit in Historia Wambæ Regis :
At ubi feroces nostrorum animos sustinere non possunt, intra ArenasCharta Aldefonsi Regis Aragonum et Bernardi Atonis Vicecomitis Nemausensis ann. 1179 :(Nemausenses)quæ validiori muro antiquioribus ædificiis cingebantur, se muniendos includunt.
Civitatem de Nemauso... et castrum et fortitudinem de Arenis, quæ prope eandem civitatem constituta est.Versus antiqui in Arnaldum Episcop. Nemausensem :
Nomen etiamnum retinet, ut testatur Poldus Albenas, qui, uti hodie etiamnum visitur, ejus figuram exhibuit in Antiquitatibus Nemausensibus. Earumdem figuram rursus, et quidem eleganter profert D. Menard in Hist. Nem. tom. 7. quem consule. Meminit præterea Chronicon Episcoporum Petracoricensium Arenarum Petracoricensium sub. ann. 1157 :Hic locus insignis fuit urbs habitata maligaisGentibus, unde ruit quod scelerata fuit.Carolus hanc fregit, postquam sibi marte subegit,Ob Saracenos, quod tueretur eos.Cum Nemausenas exuri jussit Arenas,Aptas præsidio perfidiæ populo.
Sub hoc Boso Comes Petracoricensis super locum Arenarum Petracoricensium excelsam turrim exædificavit.Occurrit etiam castrum Arenarum Massiliæ in Charta ann. 1152. apud Guesnaium in Annalib. Massil. ann. 1288. num. 13. Legendum castrum Arearum, Gall. Hieres, pro Arenarum ; cujus erroris auctor est Guesnaius. Denique in Consuetud. Bituric. tit. 11. art. 20. fit mentio
de la fosse des Arenes de Bourges. Unde conficitur, amphitheatrum olim ibi extitisse. Arenas Remenses commemorat Marlotus in Metropoli Remensi lib. 1. cap. 5.
Parisienses ante S. VictoremCharta ann. 1284. in Hist. Academiæ Parisiensis tom. 3. pag. 238.
Arena, Ipsi amphitheatrales ludi. Acta S. Euphemiæ Virg. et Mart. edita a Prospero
Martinengio :
Mox igitur Proconsul jussit Arenam parari, et eos ad ursos ferocissimos tradi.Ubi Metaphrastes ab eodem editus : ἀρίναν ἐπετέλεσαν.
Arenalis, Idem quod Arena, Amphitheatrum. Extat
Charta Jacobi Regis Aragon. ann. 1299. in qua fit mentio
novi Hospitalis pauperum, quod situm est in Arenali de Gerunda.
Arena. Laurentius Leod. in Hist. Episcopor. Virdunens. :
Villam quoque sui juris Prisvillare, et Arenam cum portu et piscatura ... contulit.
P. , 1766.
◊ Arena ibi intelligi
posse videtur de iis sabulosis et arenariis collibus, quas Dunes appellamus. Et
sane eo sensu occurrit in Charta Theoderici comit. Flandr. ann. 1159. ex Chartul. S.
Bertini pag. 63 : Per successiones itaque et intervalla temporum, ex nimio flatu ventorum, quandam prædictæ terræ partem discurrentes Harenæ cooperuerunt. Præcepi igitur partem illam saisiri, suggerentibus michi hominibus meis, quod transire debeat in jus meum quicquid discurrentibus harenis coopertum est. Conveniunt me sæpius abbas et monachi, clamant, queruntur possessiones suas contra omnem juris æquitatem sibi auferri... Tandem victus precibus abbatis,.... recognovi abbati jus suum, et Dunas, quas infra terminos fundi sui saisieram, ei reddidi.Hinc nostris olim Arayne, pro Glarea, Gall. Sable, gravier. Charta ann. 1520. in Chartul. Latiniac. fol. 247 :
Et par ladite informacion avoit esté trouvé lesdits lieux estre en totalle ruyne et décadence ; et que par chacun jour les Araynes et gravois se accumulent au lieu où est le cours de l'eaue.Sed et pro loco, unde Arena eruitur, Gall. Sabliere, accipi opinor in Charta ann. 1355. tom. 2. Hist. Leod. pag. 423 :
Item s'il est aucuns qui face ouvreir par devant Herrayne d'autruy par stampe, ou par encombrier de source d'eawe pour telle Herrayne à empireir, etc.Ubi Arayne non semel legitur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Arena Claustri, Xystus, porticus seu peristylium, Gall. Cloître. Statuta reformationis S.
Claudii sub Nicolao V. ann. 1448 : Dum necessario cum sæcularibus pro Ecclesiæ aut monasterii negotiis, aut alias fuerit loqui necessarium, in Capitulo vel in locis extra Arenas Claustri constitutis pertinenter accedent.
Arena Puteolana, Pulvis Puteolanus, de quo Vitruvius lib. 2. cap. 6. Plinius lib. 35. cap. 11.
Seneca lib. 1. Natur. quæst. cap. 20. et Anonymus de Re architecton. cap. 27. 30. Sidonius
Carm. 2 :
Bulla Clementis IV. PP. ann. 1265. tom. 9. Spicilegii Acheriani pag. 226 :Namque Dicarchææ translatus pulvis ArenæIntratis solidatur aquis, durataque massaSustinet advectos peregrino in gurgite campos.
Et omnem materiam ad ædificia opportunam, puta lapides, Arenam, quæ Puteolana vocatur, cæmentum, et similia.Vide Puteulanus.