« Arenarii » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 377b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARENARII
ARENARII. Præfatio ad Libellum precum Marcellini et Faustini :
Cum omnibus perjuris et Arenariis, quos ingenti corrupit pretio, Lateranensem Basilicam tenuit, etc.Infra :
Tunc Damasus cum perfidis invitat Arenarios. quadrigarios, et fossores, omnemque Clerum, cum securibus, gladiis et fustibus, et obsedit Basilicam, etc.Concil. Calchedon. Act. 10. pag. 300. Edit. 1618 :
Συναγαγὼν ὄχλον ἄταϰτον μετὰ ξιφῶν, ϰαὶ ἄλλων τινῶν ἀραναρίων, ἐπεισῆλθε.Infra :
ἐπεισῆλθε τῇ ἁγιωτάτῃ ἐϰϰλησιᾳ μετὰ ξιφῶν, ϰαὶ ἀραναρίων, ϰαὶ δᾳδων τινῶν.Ubi vetus versio Arenarios habet, id est, Gladiatores, qui in arena depugnant. Unde legendum ἀρηναρίων conjiciunt viri docti ; sed nihil mutandum docuimus in Gloss. med. Græcit. in Ἀρενάριος.