« »
 
[]« Arenga » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 378a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARENGA
ARENGA, Oratio publica, declamatio, concio, Italis Aringa, Gallis Harangue, Hispanis Arenga. Breviloquus :
Arenga est apta et concors verborum sententia, quæ ponitur post salutationem in privilegiis arduorum negotiorum.
Chronicon Windesemense in Proœmio :
Prolixis igitur Arengarum interlocutionibus postpositis, etc.
Utitur etiam Rollandinus in Chronico lib. 3. cap. 15. Nota sunt, quæ Accursius de Legibus et plebiscitis ridicule scripsit,
ubi populus (ita enim loquitur,) pulsabatur cum campana ter, Ad Harangam, Ad Harangam
.