« »
 
[]« 1 arengum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 378b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARENGUM1
1. ARENGUM, pro Arenga, ex Italico Aringa, in Historia Cortusiorum lib. 2. cap. 11. Vide Galvaneum Flammam cap. 43.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Est etiam Arengum, Conventus publicus, quia in hujusmodi conventibus haberi solent Arenga seu conciones. Regimina Paduæ ad ann. 1328. apud Murat. tom. 8. col. 439 :
Dom. Marsilius... electus et confirmatus fuit Capitaneus populi Paduani... in pleno Arengo majoris palatii.
Acta SS. Junii tom. 1. pag. 779 :
Actum Utini (ann. 1492.) sub logia Communis Utini in publico et pleno Arengo ad sonum campanæ more solito congregato... In dicto Arengo spiritualis dominus Cittadinus proposuit, etc.
Occurrit ibi multoties.