« »
 
[]« 1 arganum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 380b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARGANUM1
1. ARGANUM, Gruis species, machina architectonica levandis oneribus, Hispanis Argano et Arganas. Argano Cobarruviæ in Thes. linguæ Castellanæ,
manera de grua deque usuran quando se sitiava un lugar murado
 ; id est, Gruis species qua utuntur in muniti loci obsidione. Eidem vero Cobarruviæ Arganas sinifica cierta maquina, a modo de grua para subir piedra, y es vocablo Italiano. Lat. Geronium. Equidem in Vocabulario della Crusca est Argano da levar pesi que si muove in giro per forza di lieve. Vocis origo forsan ab ingenium ut Gallicum Engin ejusdem significationis, aut potius ab ἔργον, Opus, quod in illud idem recidit. Acta SS. Junii tom. 1. pag. 405 :
Cujus capsæ operculum elevatur Arganis cum sit quoque marmoreum.