« 3 arma » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 388a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARMA3
3. ARMA, Gentilitia insignia, nostris vulgo Armes, vel Armoiries ; Arme,
Italis. Usurpata hæc vox videtur ex eo, quod insignia gentilitia in clipeis ac scutis
depingantur, quæ Latini proprie Arma appellabant. Ac primum quidem Arma
dixere,
quibus ipsi tuemur, ut
tela, quæ emittimus, ut ait Isidorus. Nec dissentit Varro lib. 4. de Lingua Lat. qui Arma dicta esse
ab arcendo, quod his arceamus hostem, scribit. Præsertim vero scutis ipsis id nominis tributum : nam Ancilia, Arma appellata, auctor est Nonius Marcellus :
Ancile, scutum grande, unde etiam Arma et Ancile appellatur.Quo loco forte legendum Arma Ancilia, ut in hac Inscriptione :
Mansiones saliorum palatinorum a veteribus ab Armorum Ancilium custodia constitutas longa ætate neglectas pecun. sua reparaverunt, etc.Neque aliter Poëtæ intelligendi, dum Picta Arma habent, quod in scutis militum ac ducum insignia depingerentur. Virgilius Æn. lib. 12. vers. 281 :
Idem lib. 10. vers. 181 :.... Et Pictis Arcades Armis.
Lucanus lib. 1. vers. 398 :Astur eque fidens, et Versicoloribus Armis.
Virgil. Æn. lib. 8. vers. 588 :Pugnaces Pictis cohibebant Lingones Armis.
Valerius Flaccus lib. 1. vers. 398 :.... Et Pictis conspectus in Armis.
Ita etiam Græci ὅπλον pro scuto non semel usurpant. Gloss. Lat. Græc. :Insequeris casusque tuos expressa Phalere,Arma geris.
Scutum, ὅπλον. Scutum, θυρεύς, ἀσπἰς, ϰαὶ ὅπλον.In Psalm. 5. 75. 90. ὅπλον per scutum redditur. Annotat præterea Leo Imp. in Tacticis, quos ὁπλίτας Græci vocant, sua ætate σϰοτάτους appellatos.
◊ Neque tamen desunt, qui existimant, Arma non semper pro
scutis, sed interdum pro ipsis, quæ in scutis depingebantur insignibus, usurpari, apud
Virg. lib. 1. v. 183 :
Ibidem, vers. 16 :Aut Capyn aut celsis in puppibus Arma Cayci.
Et lib. 10. vers. 80 :... Hic illius Arma,Hic currus fuit.
Denique lib. 1. vers. 247 :Paccm orare manu, præfigere puppibus Arma.
Quæ quidem imitatus videtur Silius Ital. lib. 13. vers. 64 :Hic tamen ille urbem Patavi, sedesque locavitTeucrorum, et genti nomen dedit, Armaque fixitTroia.
Virgilium porro hoc loco sic accipiendum prodit Messala Corvinus lib. de Progenie Augusti :Jam Phryx condebat Lavinia Pergama victor,Armaque Laurenti figebat Troia luco.
In templis arma et Insigne Armorum suspendit : nam post exactam militiam, laboresque militiæ, mos fuit suspendere arma. Ideo arma fixit Troia, Troia fuit inter arma templis affixa, armorum insigne,id est sus. Livius lib. 9. cap. 40 :
Samnites præter cæteros apparatus, ut acies sua fulgeret novis morum Insignibus fecerunt. Duo exercitus erant, scuta alterius auro, alterius argento cælaverunt, etc.ubi Insignia Armorum, sunt scutorum et clypeorum picturæ. Rod. Tolet. lib. 9. de Reb. Hisp. cap. 13 :
Armorum suorum Insignia fecit nigra, quæ alibi et in bellis præferebat.
P. , 1766.
◊ Charta Friderici comit.
Terret. ann. 1225. apud Steyer. in Comment. ad Hist. Alberti II. col. 207 :
Largiendi Arma gentilitia cum scutis retortis et erectis juxta Romani imperii consuetudines laudabiles, etc.
Arma Amittere, vel Armis Carere dicebantur, quorum clypei in hostium potestatem venerant,
vel qui in prælio victi fuerant : tunc enim ii, aut eorum liberi, si rursum uti armis
vellent, tenebantur de hostibus acceptum dedecus præliando eluere et vindicare ; alioquin
nec pro Militibus habebantur, nec ad mensam Militum sedere fas iis erat. Nam is mos
invaluerat, ut tradit Salanova apud Hieronymum Blancam,
ut nemo Miles ad mensam Militis sederet: si contra agerent, fecialium partes erant, eorum mantile lacerare. Hujusce ritus præclarum habetur exemplum apud Willelmum Hedam, in Friderico Episcopo Ultrajectensi, sub ann. 1395. quippe narrat,
Comiti Ostrevandiæ Willelmo mensæ Regis Francorum assidenti cum aliis Principibus, fecialem, quem Heraldum vocant, lacerasse mantile sibi antepositum, objicientem indignum fore, quod aliquis interesset mensæ Regiæ carens Insigniis Armorum, innuentem insignia ipsius Willelmi, aqud Frisios Orientales Amissa. Rem ipsam pluribus exequitur Joannes a Leydis in Chron. lib. 31. cap. 50. Porro de ejusmodi clypeis perditis intelligendus Dudo lib. 3. de Morib. Norman. ubi de Richardo Duce, cujus parens ab Arnulpho Flandriæ Comite per insidias cæsus fuerat :
Iste puer constituatur istius Regni Princeps, Scutumque Perditum patris scuto reformantes restaurantesque ejus soboli, obstemus repugnando volentibus dominari nobis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Arma Incartelata, Scutum quadripartitum, Gall. Ecartelé. Instrum. ann. 1374. apud Baluzium
tom. 2. Hist. Arvern. pag. 369 : Ubi vero non essent nisi unicus filius ex dictis dominis Dalphino et Margarita, ipse solus esset heres amborum dominorum Comitum prædictorum, et portabit, si sibi placuerit, Arma Incartelata eorumdem.
Arma Reversata, in degradationibus nobilium, qui feloniæ damnati erant : si quis enim proditionis
reus damnatus esset, continuo ad majorem ignominiam, nobilitate non modo excidebat, sed et
ipsius liberi nobilium prærogativa privabantur, atque in hujusce rei signum, arma
proditoris publice invertebantur, seu reversabantur. Thomas Walsinghamus, pag.
192 :
Inter probra vero quæ Duci intulerat, Arma ejus in foro sunt publice Renversata.Chronicon MS. Bertrandi Guesclini :
Habetur in Chartophylacio Regio, in Scrinio Navarræ, sacco 4. Charta Joannis de Greilly Capitalis de Buch, ann. 1364. quæ est 6. qua is captus in prælio Cocherellensi, et in libera Regis custodia detentus, ab ea non recessurum se profitetur : consensum suum præbens, ut si secus ageret, pro falso, malo, ac perfido Milite haberetur, atque in perfidiæ signum arma sua inverterentur,Oy, dist l'Escuier, regardés la douleur,Les Armes de Bertrand, ou tant a de vigueur,Ont pendue laidement, ainsi come trahiteur,Et traisnée aussi au long d'un quarrefort,Et les ont Enversée, en monstrant par frenour,Que Bertrand de Glaiequin a cuer de boiseour.
Ses armes fussent mises et tournées dessus et dessous. Henricus de Knighton lib. 3. pag. 2546. de Hugone Spensero :
Et primo vestierunt eum uno vestimento cum Armis suis Reversatis, etc.Joannes de Badio aureo in Tract. de Armis pag. 44 :
Item nota, quando portans arma debet dishonorari propter proditionem, fugam, vel fidem ruptam, tunc Arma sunt pingenda per Transversum. V.Seldenum de Tit. hon. pag. 789. 2. ed.
P. , 1766.
Armorum Rex, Fecialis, vulgo Heraut, Roi d'armes. Codicil. 2. Caroli Andegav. ultimi
comit. Prov. ann. 1481 : In primis namque dictus dom. noster rex codicillando legavit ejus Regi armorum, vulgariter dicto Provence, pro servitiis eidem dom. nostro regi per eumdem suum Regem armorum, utroque tempore bellorum et pacis, laboriose præstitis.Vide Heraldus.