« 3 armaria » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 389c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARMARIA3
3. ARMARIA, Bibliotheca. Vetus Interpres Juvenalis Sat. 3. v. 219 :
Armariam sive Bibliothecam.S. Wilhelmi Constitut. Hirsaug. lib. 2. cap. 16 :
Prior noviter electus post domnum Abbatem de omnibus rebus et causis, quæ ad Monasterium pertinent se intromittit, nisi de thesauro Ecclesiæ et de Armaria, quæ in potestate Abbatis consistunt.
Armarium, Eadem notione Latini Scriptores usurpant. Gloss. Saxon. Ælfrici :
Bibliotheca, vel Armarium vel Archivum,boochord ; id est, librorum thesaurus. Tertullianus de cultu femin. :
Scio, Scripturam Enoch... non recipi a quibusdam, quia nec in Armarium Judaicum admittitur. Armarium librorum,apud Julium Paul. lib. 3. Sentent. Anastasius Bibl. in S. Zacharia :
Hic in Ecclesia prædicti principis Apostol. omnes codices domus suæ proprias, qui in circulo anni leguntur ad matutinos, in Armarii opere ordinavit. Armarium palatii,in Epistola Ludovici Pii ad Magnum Archiepiscop. Senonensem, et in altera ad Sicharium Arch. Burdegalens. quod
Archivum Palatiidicitur in ejusdem Imp. Præcepto pro Hispanis ann. 816. Adde Udalricum lib. 3. Consuet. Cluniac. cap. 10. Vide Britannicum ad Juvenal. Sat. 7. et Savaronem ad Sidon. lib. 2. Epist. 9. Ita Amaire nostri usurparunt. Le Roman d'Alexandre MS. :
Vide Marin. Pap. Diplom. pag. 312. num. 95. not. 17.Cele estoire trouvons escrite,Que vous vueil raconter et ratraire,En un des livres de l'Amaire,Monseigneur S. Pere à Biauvés,De la fu cist livres retrais.
P. , 1766.
◊ Quidam Joannes Andreas,
Armarium jurisdicitur, apud Murator. tom. 12. Script. Ital. col. 998. Qua etiam notione vocem Bibliotheque usurpamus. de Joanne Andrea vide Savinii Hist. Jur. rom. med. temp. vol. 6. pag. 88. sqq.
Armaria Italica. Visio Guetini cap. 2 :
Ædificium quoddam facturi, in modum armariorum Italicorum præfiguratum, ad inclusionem ejus.Ubi Codex alius :
Armarioli vel aliarum figurarum præfig.