« 2 armarius » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 390a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARMARIUS2
2. ARMARIUS, Custos Bibliothecæ. Idem etiam qui in Ecclesiis et Monasteriis Cantor, vel
Præcentor dicitur, cui librorum, præsertim Ecclesiasticorum, cura incumbit.
Herimannus de Restaurat. S. Martini Tornacensis cap. 38 :
Monachus factus in Cœnobio nostro Armarii seu Cantoris officium 47. annis tenuit.Udalricus lib. 3. Consuet. Cluniac. cap. 10 :
Præcentor et Armarius : Armarii nomen obtinuit, eo quod in ejus manu solet esse Bibliotheca, quæ et in alio nomine Armarium appellatur. Hæc est obedientia, quam ex more nullus meretur, nisi nutritus.Bernoldus Archidiaconus Bracarensis in Vita B. Geraldi Archiep. Bracarensis n. 1 :
Armarii, in quo libri divini reponebantur, custos factus est.Ejus speciale munus describitur ibi pluribus, et lib. 1. cap. 35. 45. lib. 2. cap. 30. 31. in veteri Consuetud. Floriac. Cœnobii pag. 392. 394. 395. in lib. MS. Ordinis S. Victoris Parisiensis cap. 19. et in Chronic. Abbat. S. Trudonis lib. 1. pag. 352. Item apud Bernardum in Ordine Cluniacensi pag. 161. et seq. Veteris Discipl. Monast. Vide ibid. pag. 39. 56. 97. 98. etc. ubi Armarius pro Cantore et Magistro cæremoniarum constanter accipitur.
Monasterii Armarius, in Vita S. Petri Abbat. Cavensis n. 27. Vetus Martyrolog. S. Martini de Campis :
Armarius cappa pretiosa indutus Chorum tenebit.Ex quibus refellitur Card. Bona lib. 2. Rerum Liturg. cap. 14. n. 5. qui apud Udalricum Armarium, Cellarii curatorem interpretatur.