« Arno » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 397c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARNO
ARNO, Belgis olim idem quod Aquila. Hinc Arno seu Arnoldus Elnonensis Abbas, deinde
Saltzburgensis Archiepiscopus apud Alcuinum Epist. 34. et 104. Aquila vocitatur. Prior ita
inscribitur :
Aquilæ Antistiti Albinus; posterior vero :
Dulcissimo fratri et sanctissimo Præsuli Aquilæ.
Hinc factum,Rem firmat Ælfricus in Glossario, et Somnerus in Dictionario Anglo-Saxonico, quibus Earn Aquilam significat.inquit Mabill. in Actis SS. Benedict. sæc. 4. part. 1. pag. 64.ut ad annum 717. scripserim Aquilam hunc distinguendum esse ab Arnone. Quem locum cum legisset vir doctus domnus Landoaldus de Kimpen, Monachus Elnonensis, amicus meus, monuit me sibi videri Aquilam non alium esse ab Arnone. Germanicum seu Flandricum nomen esse Arnout ; ex quo ducta synonyma Arnulphus, Arnoldus et Arno seu Arnonus ; addita aspiratione Germanis et Flandris familiari, fieri Harent : quæ vox Aquilam significat. Similia habet Molanus ad diem 16. Augusti, ubi de S. Arnulpho. His aliisque consideratis adductus sum, ut credam Arnonem et Aquilam unius et ejusdem esse nomen duplex, alterum Germanicum, alterum Latine redditum pro more illius ætatis.