![[]](img/image.png)
AROMATICITAS, Odor vel sapor aromaticus. Bartholomæus Anglicus lib. 19. de Proprietatibus rerum
cap. 56 :
Vino autem optimo species perfunduntur et reperfunduntur, donec virtus specierum vino incorporetur, et optime clarificetur ; unde a vinoBern. de Breydenbach Itin. Hierosol. pag. 98 :(claretum)contrahit fortitudinem et acumen, a speciebus autem retinet Aromaticitatem et odorem, sed a melle dulcedinem mutuatur.
Libanus igitur est mons redolentiæ et summæ Aromaticitatis. Nam ibi herbe odorifere crescunt... In Libano quiescentes tuti sunt a venenosis serpentibus, quos sua Aromaticitate et virtute fugant tam herbe quam arbores.