![[]](img/image.png)
ARPAGA. Ugutio :
Succinus, gemma quædam, quam Græci vocant electrum, fulvi et cerulei coloris, fertur arboris succus esse et ob id dicitur succinus. Vocatur et a quibusdam Arpaga, ab arpe,(ἁρπάζειν)quod est rapere, quia attractu digitorum accepta, vel coloris omnia folia et vestium fimbrias rapiat, et paleas, sicut magnes ferrum.