![[]](img/image.png)
1. ARRENGARE, Loqui, disputare, disserere, Gall. Proposer, discuter. Eadem Stat. lib. 1.
cap. 28 .
Hist. Cortus. lib. 2. apud Murator. tom. 12. Script. Ital. col. 794 :
Et si aliquis de consilio de prædictis incœperit loqui vel Arrengare gratiam facere talibus, puniatur eodem modo. Et cap. 67 :
Postquam autem proposita facta fuerit, et petitum fuerit consilium per dom. vicarium super ea, liceat cuicumque de dicto consilio surgere et Arrengare et consulere illud, quod sibi utilius videbitur super dicta proposita.
![[]](img/image.png)
Hoc etiam verbum Arrengavit Ugutio baronibus suis, et ceteris sui exercitus proposuit.