«
2 ars » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 407b.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARS2
2. ARS,
Artes, Grammatica. Diomedes lib. 2 :
Artium genera sunt plura,
quarum Grammatice sola literalis est, ex qua Rhetorice et Poëtice consistunt ; idcirco
literalis dicta, quod a literis incipiat.
Q. Rhemnius Palæmo in Arte
Grammatica :
Abunde dictum sit de præpositionibus : nam cætera habemus in Artibus
plenissime dicta.
Cledonius :
Quodam tempore dum Ars in Capitolio
tractaretur.
Priscianus in Prologo ad lib. 1 :
Quid enim Herodiani
Artibus certius ?
Valerius Probus lib. 2. Grammaticorum institut. :
Artium instituta quoniam sufficienter tractavimus, nunc de catholicis nominum
verborumque rationibus doceamus. Libri Artium,
seu de Grammatica, apud Marium
Plotium lib. de Metris in Præfat. Habetur
Phocæ Grammatici Ars de nomine et verbo
,
ubi sic præloquitur :
Ars mea multorum es, quos sæcula prisca tulerunt :
Sed nova te brevitas asserit esse meam.
Arnobius junior in Conflictu cum Serapione :
Dicitur autem creasse librum
Artis Rhetoricæ Orator, et Grammaticus librum Artium condidisse.
Smaragdus in
Præfat. ad Commentar. in Donatum :
Aliud est de Arte tractare, et aliud de Deo
loqui.
Guithmundus lib. 1. de Verit. Eucharist. :
Is ergo cum juveniles
adhuc annos in scholis ageret, elatus ingenii levitate, ipsius magistri
sensum non adeo curabat,... libros insuper Artium contemnebat.
Infra :
Doctorem se Artium profitebatur.
Arnoldus Lubecens. lib. 3. c. 3 :
Quia in Artibus bene profecerat, Scholas ibidem regendas acceperat.
Adde
cap. 5. et Provinciale Cantuariensis Eccl. lib. 5. tit. 4.
Artis Grammaticæ periti
,
apud Ordericum Vitalem lib. 3. pag. 462. Anonymus Poëta de Episcopis Eboracensibus :
Artis Grammaticæ vel quid scripsere magistri,
Quid Probus atque Focas, Donatus, Priscianusque,
Servius, Euticius, Pompeius, Comminianus.
Ebrardus Betuniensis in Græcismo cap. 20 :
Sunt adjectiva verborum adverbia semper
Sicut testatur Artis doctissimus actor.
Ita
Artem nude non semel vocat Rhetoricam Quintilianus lib. 3. cap. 1. et
alibi. Vide
Artes 2.
et Artista.
P. Carpentier, 1766.
◊ Nihilominus tamen a
Grammaticis ii, quos
Artiiens vocabant, distinguntur, in Test. Joannæ reginæ ann.
1304. ex Reg. sign.
Noster Cam. Comput. Paris. fol. 220. r° :
Si seront 20.
escoliers enfent en gramaire et 30. en logique et en philosophie, et 20. en théologie ou
en divinité. Si aura chascun gramarien par semaine de sept jours iiij. s. Par. Li
Artiien vj. s. Par. et li théologien viij. s. Par.
In statutis vero legitur :
Logici sex solidos Par.
Eo igitur nomine designantur qui Logicæ seu
Philosophiæ studebant ; uti etiamnunc vocantur in Collegio Navarræo. Neque alii sunt qui
Arciens nuncupantur a Christ. Pisana part. 3. cap. 42. Hist. Caroli V. Vide de hac re ample disserentem Valent.
Schmidtium ad Petri Alphonsi Disciplinam Clericalem pag. 109. et infra
Quadrivium et
Trivium.
Facultas Artium, in Academiis ea dicitur, in quibus, artibus liberalibus Grammaticæ, Rhetoricæ, ac
Philosophiæ studium impenditur : cujus elogium ita perstringunt Statuta ejusdem Facultatis
in Academia Viennensi Austriæ :
Inclyta Facultas Artium liberalium cæterarum
Facultatum utique pia nutrix, quia suos alumnos ipsis impartitur, tanquam fortes
agonistas ; et si qui forsan aliunde ipsis advenerint, revera tanquam abortivi sunt
respectu lacte Artium liberalium et facundæ matris Philosophiæ nutritorum. Filii namque
Facultatis Artium aptiores sunt ad quævis studia altiora, dummodo tamen non duxerint se
emancipandos ante tempora a provida matre sua, Facultate scilicet Artium ipsis rite
constituta, volantes sine pennis, sed variis plumis Artium liberalium habitualiter
decorati, apicem utique cujuscumque etiam facultatis scientificæ facilius adipiscuntur,
interiores ejus subtilitates, etiamsi difficiles sint, medullitus penetrando.
Artidoctor, Doctor seu
Magister in Artibus
, in Testamento Geraudi Archidiaconi Ambian.
an. 1271. descripto in Historia Majorum Abbatisvillæ pag. 203.
Artigraphus, Grammaticus, seu Artis Grammaticæ Scriptor,
τεχνογράφος. Carolus Magn. lib. 2. de Cultu Imag. c. 30 :
Ad secundam
definitionis speciem, quæ ab Artigraphis ἐννοηματιϰή,
id est, notio, dicitur convaluit.
Apud Senatorem lib. de Ortographia, Donatus,
Phocas, Nisus, et Gratus Grammatici,
Artigraphi dicuntur, ut et Sacerdos
Grammaticus hoc nomine, apud Alcuinum lib. 7. de Artibus cap. 1 ; apud Sosipatrum lib. 2.
de Instit. Grammat. Romanus,
disertissimus Artis scriptor
, Cledonius
nempe Constantinopolit. Grammaticus, cujus liber de Grammatica
Ars
inscribitur. In lib. 3. Miracul. S. Dionysii, in Prologo,
Methodius optimus Græcorum
Artigraphus
indigitatur. Anonymus in Vita S. Hieronymi :
Huic viro in
literarum studiis plerique cathegetæ, id est, præceptores fuerunt, Donatus nempe
Artigraphus, Romanis eum imbuens elementis, liberaliumque artium sapore sufficienter
replens, Magister exstitit illi, etc.
Artista, in Vita Jordani Generalis Prædicatorum, qui
Artibus studium et operam suam
impendit. Vide Glossar. med. Græcit.
in
Τεχνιϰοί, et infra
Artista, suo loco.