« Quadrivium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 587b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUADRIVIUM
QUADRIVIUM, τετραδία, τετράοδον, ἄμφοδον, in Gloss. Gr. Lat. Quæ
vox cum mediæ non sit aut infimæ Latinitatis hac notione, nihil ad nos ; usum dumtaxat
medio ævo in Quadriviis frequentem attingemus, quo scilicet
venditiones suas aut donationes, majoris solemnitatis ergo, in ipsis Quadriviis perficiebant. Charta regnante Roberto Rege fol. 1. Tabularii S. Petri
Vosiensis :
Ipsum donum concessit apud Lemovicas in Quadrivio inter S. Stephanum et S. Martinum sito, his præsentibus, etc.Alia fol. 2. v° :
Donum autem istud factum est in Quadrivio ante fontem Brivensis. Doni auditores fuerunt domnus Abbas Geraldus Vosiensis, etc.Manumissiones quoque in Quadriviis factas, seu servos qui manumittebantur, in Quadrivia ductos, ut quamcumque vellent, eligerent viam, discimus ex Legibus Rotharis cap. 225. apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 34. col. 1 :
Ducat eumIdem etiam aliquando in fidejussionibus de stando juri observatum, ut docent Consuetudines Ausciorum MSS. ann. 1301. art. 27 :(servum qui manumittitur)in Quadrivium et thingat in guadia et gisiles testes ibi sint, et dicant sic : De quatuor viis, ubi volueris ambulare, liberam habeas potestatem.
Fidejussio de stando juri.... cum prestanda fuerit, prestetur et exigatur in Quadruvio, vel in carteria majori, vel in domo communi ad voluntatem Domini.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ A Quadriviis
proprie dictis appellatum etiam Padi fluvii Quadrivium ab Auctore
Chronici parvi Ferrariensis, apud Murator. tom. 8. col. 476. ubi sic describitur : Pervenitur ad vicum Adrianum, ubi aquarum Padi Quadrivium reperitur. Nam dextra conjungitur Gauro per fluentum, quod dicitur Cavadicium ; sinistra facit fluentum, quod dicitur Silvus longus, quod paludibus Clugiæ jungitur. Antrorsum tendens a Quadrivio jam dicto cum Gauro intrat in pelagus.
◊ Sed recentioribus Scriptoribus proprie hac voce
intelliguntur quatuor Mathematicæ partes, Annæ Comnenæ lib. 1. Τετραϰτὺς τῶν μαθημάτων. Ephræmius in Chronico de Nicephoro Blemmyde :
Τετραϰτύϰος διδάσϰαλος μαθημάτων. Quadrifariæ Mathesis januæ, Senatori lib. 1. Epist. 45. Papias :
Quadruvium, ubi quatuor viæ conveniunt. Inde quatuor artes, id est Arithmetica, Geometria, Musica, Astronomia, Quadrivii nomen acceperunt, quia se invicem complectantur et contineant, ut non bene unam noverit, qui alias non noverit, orbatusque uno videatur oculo.Ugutio :
Arithmetica, Musica, Geometria, Astronomia quadam similitudine dicuntur Quadrivium, quasi quadruplex via ad sapientiam, unde Triviales dicuntur, qui docent vel student in trivio, sicut Quadriviales dicuntur, qui in quadrivio.Harum Arithmetica unitati, Musica binario, Geometria trinario, Sphærica seu Astrologia quaternario comparatur, ut est ἐν θεολογουμένοις τῆς ἀριθμετιϰῆς. Boetius de Arithmetica cap. 1 :
Prudentiæ nobilitas quodam quasi Quadrivio vestigatur.Infra :
Multitudinem, quæ per se est, Arithmetica speculatur integritas. Illam vero quæ ad aliquid, musici modulaminis temperamenta pernoscunt. Immobilis vero magnitudinis Geometria notitiam pollicetur. Mobilis scientiam Astronomicæ disciplinæ peritia vendicavit.Mox :
Hoc igitur illud Quadrivium est, quo iis viandum sit, quibus excellentior animus a nobiscum procreatis sensibus, ad intelligentiæ certiora perducitur.Joann. Sarisberiensis lib. 1. Metalogici cap. 24 :
Mathematica Quadruvii sui rotis vertitur, alarumque vestigiis insistens, colores et venustates suas multiplici varietate conterit.Adde cap. 3. 4. 12. lib. 2. cap. 10. Vita S. Isidori Hispal. num. 8 :
Si hoc libro in trivii eruditione Isidorum præditum cernes eloquentia, hic in Quadrivii investigatione perfectum admireris in Matheseos disciplina.Vita MS. S. Florentii in Prologo :
Cum Rhetoricæ artis faceta urbanitas jam olim a nostri seculi usu recesserit, viri quoque Quadratæ facundiæ prædictæ dudum cultores artis nostri duntaxat idiomatis penitus exoleverint, etc.Vide Quintil. lib. 2. cap. 5. ubi Oratio quadrata. Constantinus African. lib. 1. Commun. locor. medic. in prologo :
Oportet enim qui in hac arteGervasius Tilleberiensis MS. de Otiis Imper. decis. 3. cap. 114 :(Medicina)primatum vult obtinere, dialecticæ et totius Quadrivii notitiam habere.
Erat enim summe literatus in trivio, et Quadrivio potens et acutissimus, in Physica operosus, in Astronomia summus.Ecclesia Lugdunens. adversus Joannem Erigenam :
Quadruvium regularum totius Philosophiæ,.... mundanæ doctrinæ Quadrivia.Epitaphium Hugonis Medici apud Naudæum de Antiquit. Scholæ Medicæ Paris. pag. 34 :
Vide Wibertum in Leone IX. PP. Honorium lib. de Viris illustr. in Boetio, Petrum Damian. lib. 6. Epist. 3. Trilogium animæ part. 3. cap. 5. Baldricum Burguliensem pag. 259. 269. Thiotfridum Epternac. in prologo, Matth. Paris pag. 559. præterea Notas nostras ad Alexiadem. Chronicon Richardi Pictav. apud Marten. tom. 5. Ampl. Collect. col. 1173. Vitam B. Willelmi Abb. Hirsaug. sæc. 6. Benedict. part. 2. pag. 726.Quadrivium docuit, ac totum scire reliquitAnno milleno bis centum, sed minus uno.
P. , 1766.
◊ Godefr. a S. Vict. circa ann. 1170. in
Rithm. : Vide Dissert. D. Le Beuf tom. 1. pag. 87.Hujus quoque fluminis partes sunt bis binæ,Quas vulgus Quadrivium nominat Latine :Nomen hoc sortitæ sunt istæ disciplinæ,Uno quod initio coeunt et fine.
◊ Quadrivium etiam vocant quatuor virtutes
cardinales, de quibus ita S. Hieronym. Ep. 25. cap. 1 :
Quatuor virtutes describunt Stoici, ita sibi invicem nexas et mutuo cohærentes, ut qui unam non habuerit, omnibus careat, Prudentiam, Justitiam, Fortitudinem Temperantiam. Quadrivium vel quadriga virtutum,apud Flodoardum lib. 4. Hist. Remens. cap. 5. ex Hincmaro Remensi : Quadrifaria virtus, apud Senatorem lib. 6. Epist. 3. Quaternæ virtutes, apud Dudonem lib. 3. de Moribus et Actis Normann. pag. 128. Τετραϰτὺς τῶν ἀρετῶν, apud Constantinum in Basilio cap. 51. "Αρμα τῶν άρετῶν, apud Theophylactum Bulgar. Archiepisc. Epist. 26. Τετράγονος τὴν σοφίαν, apud Damascium in Vita Isidori Philosophi. Vita S. Rodoaldi num. 15 :
Nemo namque humanæ rationis Quadruvio ad plenum conquadratus sufficere probatur, etc.Chronicon Laurishamense pag. 93 :
Virum omni virtutum genere Conquadratum.