« »
 
[]« Arseverse » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 408c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARSEVERSE
ARSEVERSE, Proverbium. Papias MS. Ecclesiæ Bituric. Arse Verse scribebant veteres in ædium foribus ad avertendum incendium. Festus :
Arse verse, averte ignem significat. Tuscorum enim lingua Arse, averte, Verse, ignem constat appellari : unde Afranius ait : Inscribat aliquis Arse verse in ostio.
In hoc versiculo ostenditur superstitio veterum, qui ad deprecandum incendium inscribebant in ostio nescio quid, quod ad eam rem faceret, ut est apud Plinium :
Etiam parietes incendiorum deprecationibus conscribuntur.