« »
 
[]« Arsisia » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 409a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARSISIA
ARSISIA, pro Assisia, quomodo mox Arsultus pro Assultus, ex frequenti mutatione s in r, et vicissim, Pensio annualis, vel annuus reditus ex designatis prædiis percipiendus. Charta ann. 1189. apud Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 914 :
Et quia quidam Pisani in obsequio Christianitatis decesserunt, quidam autem sunt superstites, concedimus, ut Pisani et eorum hæredes, et qui Pisanorum nomine censentur, feoda et Arsisias suas recuperent, et per totum regnum (Hierosolymorum) feudis et Arsisiis suis restituantur.
Vide in Assisa.