« »
 
ARSURA, ARSURA 2, ARSURA 3, ARSURA 4.
[]« Arsura » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 409b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARSURA1
ARSURA, in Domesdei, dicitur auri vel argenti confiatio, purgationis ergo vel examinis. Modum rei exhibet Niger liber Scacarii Gervasio Tilleberiensi ascriptus cap. de Officio Militis Argentarii. Nam magno tunc usui illic fuit ad examinandas pecunias Regi solutas, propterea quod in multis locis et diverse admodum cudebantur. Arsura etiam dicta ipsa metalli inter conflandum diminutio : et libram aiunt tot ardere denarios, quot per ignem purgatorium amiserit. Prædictus vero liber Scacarii, seu Auctor Dialogi Fiscalis, Salisburiensem Episcopum, (Rogerum Cadomensem) sub Henrico I. Arsuram instituisse refert : cum idem Rex frumentarios et esculentos redditus in pecuniarios commutasset, numero atque pondere persolvendos.
Hic, inquit, postmodum ex mandato Principis accessit ad Scaccarium ubi cum per aliquot annos præsedisset, comperit hoc solutionis genere non plene fisco satisfieri. Licet enim in numero et pondere videretur satisfactum, non tamen in materia. Consequens enim non erat, ut si pro libra una, numeratos 20. solidos etiam libræ ponderis respondentes, solvisset, consequenter libram solvisset argenteam. Poterat enim cupro, vel quovis ære mixtam solvisse, cum non fuerit examinatio. Ut igitur Regiæ simul et publicæ provideretur utilitati, habito super hoc Regis consilio, constitutum est, ut fieret ordine prædicto firmæ (id est, annui census) combustio, vel examinatio.
Capite vero præcedenti combustionis seriem pluribus describit, aitque,
non esse legitimam Regni hujus monetam, si examinata libra decidat plus quam 6. denar. a pondere quam numerata respondet.
Sed restituit non instituit cumbustionis hunc morem Sarisberiensis Episcopus, cum jam inde ab Guillelmo Notho, Henrici I. parente, nota fuerit, ut ex variis locis Domesdei constat. Titt.
Chent. Archiepisc. Cantuariens. civitas Cantuar. Item reddit nunc 30. libras Arsas et pensatas, et 24. lib. ad numerum.
Alibi tit.
Lencolescire, Rex Chircheby : tempore Regis Edwardi valebat 40. lib. modo 60. sol. pondere et Arsura.
Alibi non semel occurrit,
ad pensum et Arsuram, ad pensum solum, ad pondus et Arsuram, ad pondus solum.
Hæc ferme ex Spelmanno.
Arsuras etiam vocabant monetariorum et argentariorum scopaturas et reliquias rursum igni excoctas. Gotselinus Monachus lib. de Miracul. S. Augustini Cantuar. Episc. cap. 15 :
Indagabant curiose aurifices, argentarios, trapezetas, cæterosque metallorum fusores pro illorum fusilibus cineribus et purgamentis, pro spumis et scoriis, vel testuarum fragmentis, in quibus massas suas liquefecerant, æstimata pretia offerentes : has reliquias emptas corradebant et conscopabant, unde hujusmodi collectas scopaturas vocitant, quas illi torridis fluentis abluebant, conflatamque duritiem duro lapide comminuebant, his minutiis suo igni conflatis pretiosam massam extorquebant. In tali negotio venientes ad oppidum Bathan, emptasque ex more copiosas Arsuras, quas dicunt scopaturas, ad proximum flumen ferebant diluendas, etc.
[]« 2 arsura » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 409b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARSURA2
2. ARSURA, Erpeta. Meierus lib. 3. Annal. Flandr. ann. 1088 :
Subsecutus est pestilens ille morbus, qui ignis sacer [] vocatur, quam tum Arsuram vocabant quidam.
Vide Ardentes.
[]« 3 arsura » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 409c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARSURA3
3. ARSURA, Vestigium adustionis candentis ferri. Vita S. Swithuni tom. 1. Julii pag. 336 :
Quem dum vir ille coactus a præside, manu gestaret timide, protinus ingens Arsura replevit ejus volam tergore adustam.
Ibidem :
Enimvero mirum fuit ultra modum, quod fautores Arsuram et inflationem conspiciebant ; criminatores ita sanam ejus videbant palmam, quasi penitus fulvum non tetigisset ferrum.
P. Carpentier, 1766.
Arseure, eadem notione, in Lit. remiss. ann. 1379. in Reg. 116. Chartoph. reg. ch. 85. :
L'exposant si bouta ledit Guillemin qu'il chey ou feu, senz avoir pour ce aucune Arseure ne bleceure.
[]« 4 arsura » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 409c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARSURA4
4. ARSURA, Incendium. Historia Mediani Monast. pag. 274. in Excerptis Joannis a Bayono de Abbatibus hujus Monast. :
Iste Henricus multas exercuit Arsuras et depredationes in ducatu Lotharingiæ.
Apud Rymer. tom. 7. pag. 646 :
Consideratione destructionis et Arsurarum.
Synodus Provincialis Pergami ann. 1311. apud Murat. tom. 9. col. 560 :
Aut malitiose in damnum cujusquam ignem opponere per se vel per alium in alterius messes, Ecclesias seu domum, seu dolose incendium committere vel Arsuram.