« Artaba » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 409c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARTABA
ARTABA, Mensura annonaria Persarum, Syrorum, Ægyptiorum aliorumque Orientalium. De hujus
mole variæ sententiæ. Juxta septuaginta Interpretes in illud Isaïæ
Triginta modii facient modios tres; quinque modios apud Palæstinos Artaba capiebat. Quippe pro illo Isaïæ reposuerunt :
Qui seminat Artabas sex, recipiet mensuras tres.Ubi pro triginta modiis, Artabas sex, et pro tribus modiis, mensuras tres reddiderunt. Ergo decem modios duæ Artabæ, et Artaba quæque quinque modios continebat. Quod si verum est, inquit Samuel Pitiscus in Lexico, ex modii capacitate constat Artabam unam quartarios Parisinos quindecim, sextarium bilibrem, uncias sex et scriptulum cum tertia scriptuli recipere : quod facile cognoscitur, si ad demensum unum adjeceris modium : est enim Artaba ad ipsum sesquiquarta. At Hieronymus ad Isaïæ cap. 5. scribit apud Ægyptios Artabam facere modios viginti ; Herodotus vero lib. 1. asserit
apud Persas tribus Chœnicibus Atticis Artabam esse capaciorem, quam Atticus Medimnus. Est autem Chœnix idem quod sesquisextarius, utpote medimni pars quadragesima octava, quæ sextarium valet Atticum et semissem. His adde Papiam in MS. Ecclesiæ Bituricensis :
Artaba genus mensuræ Syriacæ quæ tres modios facit et triens ; sextariorum septuaginta quinque apud Ægyptios.Hinc collige Artabam, non ejusdem fuisse capacitatis apud Syros, Perrsas, Ægyptios, finitimosque populos. De Artaba occurrit mentio Danielis cap. 14. vers. 2 :
Erat idolum apud Babylonios nomine Bel, et impendebantur in eo per dies singulos similæ Artabæ duodecim.Cujus si rationem quis inire velit juxta Papiæ sententiam, duodecim Artabæ quadraginta modiis pares sunt : si vero juxta lxx. Interpretes, Artabæ 12. complentur 194. quartariis, unciis 5. drachmis duabus. De Artaba Ægyptiaca in Paralipomenis SS. Pachomii et Theodori tom. 3. Maii pag. 341 :
Facta sponsione, cum navim implevisset frumento æstimatione unius holocotini in tredecim Artabas, quo pretio non inveniebantur vel quinque Artabæ in Ægypto universa venales, magno cum gaudio ad suum Monasterium frater navigationem instituit.Expressius Chronicon Romualdi II. Archiep. Salern. apud Murat. tom. 7. col. 37 :
Ita ut de Ægypto per singulos annos quatuordecim millia octingenta talenti auri, et frumenti Artabas, quæ mensura tres modios et tertiam modii partem habet, quinquies et decies centena millia.Unde colligi datur Artabam Ægyptiacam eamdem fuisse cum Syriaca de qua mox Papias. Vocis Etymon accersit Fr. Macer in Hierolexico ab Artabazo Parthorum Duce et Pharadicis filio, aut ab Artabano Hystaspis filio. De hujus mensuræ mole plura apud Cenal. de Ponderibus et Mensuris in Thes. Antiq. Rom. Grævii tom. xi. pag. 1469.