« »
 
[]« 1 artemo » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 410b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARTEMO1
1. ARTEMO, Instrumentum arietis in Glossis Isid. ubi artis quidam legendum putant. Melius, teste Grævio, Gebhardus et Cerda scribunt : Artemo, Instrumentum ratis. Fuit nimirum, uti auctor est Papias, Velum navis breve, quod quia [] melius levari potest in summo periculo extenditur malus et antennæ. Lege, ad malum et antennam. Rolandinus Patavinus de Factis in Marchia Tarvisina lib. 12. cap. 8. apud Murat. tom. 8. col. 351 :
Sic ratis in pelaga quandoque deperit inconsulta... arbor rumpitur et antenna, spes est remorum inutilis, fractoque remigio quolibet, scit nauta venisse naufragium, et deserit Artemonem.
Plura si cupis, Grævium consule in laudatum locum Isidori. Neque tamen omnino absona lectio instrumentum artis, Artemon enim etiam dicitur Trochlea pluribus orbiculis instructa et in ima parte tractoriæ machinæ collocata, cui respondit altera in summo machinæ posita, per quas trajiciuntur ductarii funes, a Græco Ἀρτάω, Tollo, suspendo, uti scribit Forcellin. in hac voce, quem videas. In Glossar. cod. reg. 6744. ut ex Placido Artemo, temo, quod fortasse intelligendum de pertica cui velum alligabatur. Mediis temporibus Artimonium erat Malus anterior, Gall. mât de proue. Conf. Jal, Archéologie maritime, vol. 2. pag. 395. et 435. Conventio nautica Ludovici IX. procuratores et quosdam Genuenses inter, num. 20 :
Item Artimonium grossitudinis palmorum septem et longitudinis cubitorum triginta quinque, et arbore de medio grossitudinis palmorum sex et longitudinis cubitorum triginta duorum.