« 2 ars » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 407b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARS2
2. ARS, Artes, Grammatica. Diomedes lib. 2 :
Artium genera sunt plura, quarum Grammatice sola literalis est, ex qua Rhetorice et Poëtice consistunt ; idcirco literalis dicta, quod a literis incipiat.Q. Rhemnius Palæmo in Arte Grammatica :
Abunde dictum sit de præpositionibus : nam cætera habemus in Artibus plenissime dicta.Cledonius :
Quodam tempore dum Ars in Capitolio tractaretur.Priscianus in Prologo ad lib. 1 :
Quid enim Herodiani Artibus certius ?Valerius Probus lib. 2. Grammaticorum institut. :
Artium instituta quoniam sufficienter tractavimus, nunc de catholicis nominum verborumque rationibus doceamus. Libri Artium,seu de Grammatica, apud Marium Plotium lib. de Metris in Præfat. Habetur
Phocæ Grammatici Ars de nomine et verbo, ubi sic præloquitur :
Arnobius junior in Conflictu cum Serapione :Ars mea multorum es, quos sæcula prisca tulerunt :Sed nova te brevitas asserit esse meam.
Dicitur autem creasse librum Artis Rhetoricæ Orator, et Grammaticus librum Artium condidisse.Smaragdus in Præfat. ad Commentar. in Donatum :
Aliud est de Arte tractare, et aliud de Deo loqui.Guithmundus lib. 1. de Verit. Eucharist. :
Is ergo cum juveniles adhuc annos in scholis ageret, elatus ingenii levitate, ipsius magistri sensum non adeo curabat,... libros insuper Artium contemnebat.Infra :
Doctorem se Artium profitebatur.Arnoldus Lubecens. lib. 3. c. 3 :
Quia in Artibus bene profecerat, Scholas ibidem regendas acceperat.Adde cap. 5. et Provinciale Cantuariensis Eccl. lib. 5. tit. 4.
Artis Grammaticæ periti, apud Ordericum Vitalem lib. 3. pag. 462. Anonymus Poëta de Episcopis Eboracensibus :
Ebrardus Betuniensis in Græcismo cap. 20 :Artis Grammaticæ vel quid scripsere magistri,Quid Probus atque Focas, Donatus, Priscianusque,Servius, Euticius, Pompeius, Comminianus.
Ita Artem nude non semel vocat Rhetoricam Quintilianus lib. 3. cap. 1. et alibi. Vide Artes 2. et Artista.Sunt adjectiva verborum adverbia semperSicut testatur Artis doctissimus actor.
P. , 1766.
◊ Nihilominus tamen a
Grammaticis ii, quos Artiiens vocabant, distinguntur, in Test. Joannæ reginæ ann.
1304. ex Reg. sign. Noster Cam. Comput. Paris. fol. 220. r° : Si seront 20. escoliers enfent en gramaire et 30. en logique et en philosophie, et 20. en théologie ou en divinité. Si aura chascun gramarien par semaine de sept jours iiij. s. Par. Li Artiien vj. s. Par. et li théologien viij. s. Par.In statutis vero legitur :
Logici sex solidos Par.Eo igitur nomine designantur qui Logicæ seu Philosophiæ studebant ; uti etiamnunc vocantur in Collegio Navarræo. Neque alii sunt qui Arciens nuncupantur a Christ. Pisana part. 3. cap. 42. Hist. Caroli V. Vide de hac re ample disserentem Valent. Schmidtium ad Petri Alphonsi Disciplinam Clericalem pag. 109. et infra Quadrivium et Trivium.
Facultas Artium, in Academiis ea dicitur, in quibus, artibus liberalibus Grammaticæ, Rhetoricæ, ac
Philosophiæ studium impenditur : cujus elogium ita perstringunt Statuta ejusdem Facultatis
in Academia Viennensi Austriæ :
Inclyta Facultas Artium liberalium cæterarum Facultatum utique pia nutrix, quia suos alumnos ipsis impartitur, tanquam fortes agonistas ; et si qui forsan aliunde ipsis advenerint, revera tanquam abortivi sunt respectu lacte Artium liberalium et facundæ matris Philosophiæ nutritorum. Filii namque Facultatis Artium aptiores sunt ad quævis studia altiora, dummodo tamen non duxerint se emancipandos ante tempora a provida matre sua, Facultate scilicet Artium ipsis rite constituta, volantes sine pennis, sed variis plumis Artium liberalium habitualiter decorati, apicem utique cujuscumque etiam facultatis scientificæ facilius adipiscuntur, interiores ejus subtilitates, etiamsi difficiles sint, medullitus penetrando.
Artidoctor, Doctor seu
Magister in Artibus, in Testamento Geraudi Archidiaconi Ambian. an. 1271. descripto in Historia Majorum Abbatisvillæ pag. 203.
Artigraphus, Grammaticus, seu Artis Grammaticæ Scriptor, τεχνογράφος. Carolus Magn. lib. 2. de Cultu Imag. c. 30 :
Ad secundam definitionis speciem, quæ ab Artigraphis ἐννοηματιϰή, id est, notio, dicitur convaluit.Apud Senatorem lib. de Ortographia, Donatus, Phocas, Nisus, et Gratus Grammatici, Artigraphi dicuntur, ut et Sacerdos Grammaticus hoc nomine, apud Alcuinum lib. 7. de Artibus cap. 1 ; apud Sosipatrum lib. 2. de Instit. Grammat. Romanus,
disertissimus Artis scriptor, Cledonius nempe Constantinopolit. Grammaticus, cujus liber de Grammatica Ars inscribitur. In lib. 3. Miracul. S. Dionysii, in Prologo,
Methodius optimus Græcorum Artigraphusindigitatur. Anonymus in Vita S. Hieronymi :
Huic viro in literarum studiis plerique cathegetæ, id est, præceptores fuerunt, Donatus nempe Artigraphus, Romanis eum imbuens elementis, liberaliumque artium sapore sufficienter replens, Magister exstitit illi, etc.