« 2 articulare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 411b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARTICULARE2
2. ARTICULARE, Distincte voces efferre, Gall. Articuler. Lucret. lib. 4. vers. 548 :
Apuleius lib. 2. Floridorum :Mobilis Articulat verborum dædala lingua.
Eo facilius verba hominis Articulantur potentiore plectro et palato.Arnob. lib. 3. adv. Gentes :
Labia habere cum dentibus, quorum inflictu et mobilitate lingua sonos Articulet.Hinc apud Isid. lib. 1. Orig. cap. 14 :
Omnis vox aut est Articulata aut confusa. Articulata est hominum, confusa animalium. Articulata quæ scribi potest, confusa, quæ scribi non potest. Articulata verba,apud Solinum cap. 65. Priscian. lib. 1. cap. 1 :
Articulata est, quæ coarctata, hoc est, copulata cum aliquo sensu mentis ejus qui loquitur, profertur. Inarticulata est contraria, quæ a nullo proficiscitur affectu mentis. Literata est, quæ scribi potest ; illiterata, quæ scribi non potest.Hæc paullo diversa sunt ab eis quæ habet Isidorus, qui secutus esse videtur Max. Victorinum in Art. Gramm. cap. 7 :
Vocis vero species sunt duæ, Articulata, et confusa. Articulata quæ hominum tantum est, unde Articulata dicta est, quod Articulo scribentis comprehendi possit. Confusa, quæ scribi non potest, etc.Similia habet Grammaticus Vaticanus Maii cap. 1.