« 2 articulus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 411c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARTICULUS2
2. ARTICULUS. Super Articulos manus prosterni. Leviorum culparum satisfactio apud
Monachos. Usus antiqui Ordinis Cisterciensis cap. 68. de Lectore, qui versum dicit pro
alio :
Festivis quidem diebus super Articulos manus, privatis vero super genua prosternatur, ponens cucullam sub manibus, se sic inclinans revertatur ad sedem. Similiter super Articulos manuum satisfaciant omnes in loco, in quo sunt, quoties fallaciam in oratorio incurrerint, non divertentes dextrorsum vel sinistrorsum. Pro nota cantus tantum non solemus satisfacere. Humiliare se super genua, vel Articulos,cap. 70. et paulo ante cap. 75. Vide Institutio nes Capituli ejusdem Ordinis ann. 1256. cap. 6. et Hugonem Flaviniacensem pag. 160.