« Arturum exspectare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 414b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARTURUM
ARTURUM Exspectare, Proverbium apud Anglos, quorum credula adeo fuit olim fides, ut Arturum Regem
denuo regnaturum persuasum haberent. Guillelmus Neubrigensis in Proœmio ad Historiam :
Sive etiam gratia placendi Britonibus, quorum plurimi tam bruti esse feruntur, ut adhuc Arturum, tanquam venturum exspectare dicantur, eumque mortuum nec audire patiantur.Petrus Blesensis Epistola 57 :
Nicolaus de Braia in Ludovico VIII :Quibus si credideris,Exspectare poterisArturum cum Britonibus.
Josephus Iscanus de Excidio Trojano :Hic Brito præsumens Arturum vivere Regem, etc.
Vide Harmannum Monachum de Miraculis S. Mariæ Laudun. lib. 2. cap. 16. Henric. Septimell. in Poet. med. ævi Leyseri pag. 460 :Sic Britonum ridenda fides et credulus error,Arturum Exspectant Exspectabuntque perenne.
Ibid. pag. 477 :Et prius Arturus veniet vetus ille Britannus.
Vide Grimmii Mythol. German. pag. 540.Cujus in Arturi tempore fructus erit.