« »
 
ARURA 1, ARURA 2.
[]« 1 arura » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 415b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARURA1
1. ARURA, Ager satus, segetes ipsæ. Gloss. Lat. Gr. Arva, ἄρουρα, γῆ, χώρα. Beda de Ortographia : ἄρουρα, Arva. Glossæ aliæ : Segetes, σποριά. Rursum :
Seges, ἄρουρα ϰαὶ λήϊον.
Hesychius :
Ἄρουρα, ἠ γῆ, ἀπὸ τοῦ ἀροῦσθαι. Ἐπὶ τὸ τολὺ δὲ, ἡ σπορία.
Glossæ aliæ MSS. Ἄρουρα, ἡ πρὸς σπορὰν ἐπιτήδεια γῆ. Heliodor. lib. 2. Æthiopic. de Nilo :
τῇ παρόδῳ γεωργεῖ τὰς ἄρούρας.
Menologium Græcor. 11. Januar. εἰργάζετο μιϰρὰς ἄρούρας ἐν τῇ νἁπῃ. Marcellus Empiricus cap. 8 :
Lacertas pessimas, quæ in segetibus morantur, quas Græci Aruras vocant, comburito.
Porro auctor est Strabo lib. 18. Ægyptum olim divisam in Præfecturas, quæ rursum in Toparchias : easque in portiones alias, quarum minimæ ἄρούραι erant, distributas : quod etiam attigit Orus Appollo lib. 1. cap. 5. qui ἄρουραν, μέτρον γῆς, seu modum agri fuisse ait. Atque de his Aruris intelligendus Evagrius interpres Vitæ S. Antonii c. 1 :
Aruræ autem erant ei 300. uberes et valde opimæ.
Ubi Græcum retinuit, quod sic se habet : ἄρουραι δέ ἦσαν τριαϰόσιαι εὔφοροι ϰαὶ πάνυ ϰαλαί. Aruram pedibus 50. constitisse, auctor est Suidas. Vide Glossar. med. Græcitat. []
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hujus vocis etymon videtur Hebraicum ררא, Arar maledixit : חרדרא, Arura, Maledicta : sic autem dicta terra est, quia post peccatum Protoparentis fuit a Deo maledicta.
[]« 2 arura » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 415c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARURA2
2. ARURA, Aratio. Velius Longus de Ortographia :
Filix quam ita credo dictam, quod sit minus felix Aruræ
. Fleta lib. 2. cap. 73. § 1. de officio Baillivi Manerii :
Deinde campos, boscos, prata, pasturasque ambiat, et aspiciat, ne inde damna fiant in Aruris.
§ 2.
In initio igitur temporis seminandi et rebinandi conjunctim sint cum carucis Ballivus, Præpositus et Messor per totam dietam, donec Aruras suas legitime compleverat, etc
. Cap. 82. § 2. :
Una acra pro frumento trinam exigit Aruram.
Adde Bractonum lib. 2. c. 16. Charta Ricardi Regis Angliæ in Monastic. Anglic. tom. 1. pag. 855 :
Ex domo Joannis de Ponton 20. acras terræ, et 2. toftos.... cum pastura ad 100. oves, et ad tot Aruras, quibus eadem terra coli posset.
Chartular. SS. Trinitatis Cadomensis fol. 50. ex Bibliotheca D. Abbatis de Rotelin :
Hernaldus pro una cotselda, sicut alius cotseldus, et Aruras et messuagium sicut alii.
Thomas Blount in Nomolexico :
Hoc scriptum factum apud Sutton Courtenay 20. die Dec. 4. Edw. III. inter dominum Hugonem de Courtenay ex parte una et Ric. de Stanlake et Johannam uxorem ejus ex altera, testatur, quod idem dominus Hugo in excambium... remisit... eidem Ricardo et Johannæ omnimoda opera viz. Arruras, messiones, et cariagia, et alia quæcumque opera.
Ita Airure, in Consuetud. Normanniæ art. 119 :
Il doit payer les Airures, laburs, et semence, à celui, etc.
Adde art. 483.
Bœufs d'Arée
, Boves aratorii, in Consuetud. Santonensi art. 16.