« 1 arura » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 415b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARURA1
1. ARURA, Ager satus, segetes ipsæ. Gloss. Lat. Gr.
Arva, ἄρουρα, γῆ, χώρα. Beda de Ortographia :
ἄρουρα, Arva.Glossæ aliæ :
Segetes, σποριά. Rursum :
Seges, ἄρουρα ϰαὶ λήϊον.Hesychius :
Ἄρουρα, ἠ γῆ, ἀπὸ τοῦ ἀροῦσθαι. Ἐπὶ τὸ τολὺ δὲ, ἡ σπορία.Glossæ aliæ MSS.
Ἄρουρα, ἡ πρὸς σπορὰν ἐπιτήδεια γῆ.Heliodor. lib. 2. Æthiopic. de Nilo :
τῇ παρόδῳ γεωργεῖ τὰς ἄρούρας.Menologium Græcor. 11. Januar. εἰργάζετο μιϰρὰς ἄρούρας ἐν τῇ νἁπῃ. Marcellus Empiricus cap. 8 :
Lacertas pessimas, quæ in segetibus morantur, quas Græci Aruras vocant, comburito.Porro auctor est Strabo lib. 18. Ægyptum olim divisam in Præfecturas, quæ rursum in Toparchias : easque in portiones alias, quarum minimæ ἄρούραι erant, distributas : quod etiam attigit Orus Appollo lib. 1. cap. 5. qui ἄρουραν, μέτρον γῆς, seu modum agri fuisse ait. Atque de his Aruris intelligendus Evagrius interpres Vitæ S. Antonii c. 1 :
Aruræ autem erant ei 300. uberes et valde opimæ.Ubi Græcum retinuit, quod sic se habet :
ἄρουραι δέ ἦσαν τριαϰόσιαι εὔφοροι ϰαὶ πάνυ ϰαλαί.Aruram pedibus 50. constitisse, auctor est Suidas. Vide Glossar. med. Græcitat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Hujus vocis
etymon videtur Hebraicum ררא, Arar maledixit : חרדרא, Arura, Maledicta : sic
autem dicta terra est, quia post peccatum Protoparentis fuit a Deo maledicta.