« »
 
[]« 1 arva » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 414b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARVA1
1. ARVA, femin. gen. Ager, interdum [] regio, provincia. Gloss. Gr. Lat. : Χώρα, Arvum, regio. Chronicon Novalicense lib. 1. cap. 30 :
Erat præterea in Arva Francorum Monasterium quoddam ditissimum in honore S. Medardi Confessoris fundatum, etc.
Vetus Charta anno 7. Rodulfi Regis Burgundiæ exarata, ex Tabulario Ecclesiæ Gratianopolitanæ :
Prædicta cespis sita est in pago Gratianopolis, in agro Salmoriacense, in villa Cotonaco, et cingitur undique ex eadem Arva infra hanc definitionem, etc.
Vita antiquiss. S. Galli apud Pertz. Monum. Histor. vol. 2. pag. 18. lin. 11 :
Virtutes etenim Christi ibi factæ, quamvis non possint humana lingua comprehendi, tamen per multa spatia Arvarum ad laudem Christi resonant.
Nævius et Pacuvius hac voce fem. gen. usi sunt. Vide Forcellin. in Arvum.