« »
 
[]« Arverium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 414c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARVERIUM
ARVERIUM. Charta Joannis Comitis Augi pro Abb. Ulterioris portus anno 1149. ex Tabulario ejusdem Monasterii :
Famuli vero Abbatis et Monachorum, qui sunt de pane et cibo eorum in Curia S. Michaëlis simili modo, sola manu se purgabunt, et justitia erit Abbatis, nec unquam pro Arverio vel sine testimonio alicui famulorum meorum respondebunt. In Fontibus autem et in Verleio,... si quis aliquem percusserit, sanguinem et justitiam omnem Abbati et Monachis concedo, Arverium, et omnem occasionem condono, libertatemque omnibus hominibus.
Occurrunt eadem verba in Charta alia 1179. Henrici Augensium Comitis. Ar-wir Britannis est verum, æquum et justum, unde forte dictum fuit Arverium.