« 1 ascella » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 416b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ASCELLA1
Ascella. Isidorus lib. 11. et ex eo Papias :
Ascella locus sub brachio ; dicta quia ab eis Ascellis brachia cillentur, id est, moventur.Gloss. Ælfrici :
Ascella vel subhircus.Alexander Iatrosophist. lib. 1. Passion. ubi de Melancholicis :
Aliqui suspicantur, se esse vas fictile, quoque alii gallum, ut et imitentur eum ad cantandum, et etiam Ascellas percutiunt.Charta Communiæ Rotomag. apud D. tom. 1. Ordinat. Reg. pag. 308 :
Si femina convincatur esse litigiosa et maledica, alligabitur fune subtus Ascellas et ter in aquam projicietur.Utuntur passim Scriptores, Interpres Biblior. non semel, Marcellus Empiricus cap. 18. Gregorius Turon. lib. 5. Hist. cap. 31. lib. 7. cap. 29. Odo Cluniacens. lib. 2. de Miracul. S. Martini c. 9. Theodericus de Miraculis S. Celsi Episc. Trevirensis cap. 1. Baldricus lib. 1. Chron. Camerac. cap. 11. Goscelinus lib. de Miracul. S. Augustini Cantuar. cap. 1. Auctor Vitæ S. Lupicini Abbat. Jurensis n. 2. Cæsarius lib. 5. Miracul. cap. 8. Petrus Cellensis lib. 5. Epist. 25. Sugerius in Ludovico VI. cap. 18. Guibertus lib. 1. de Vita sua cap. 22. Constantinus African. lib. 3. de Morbor. curation. cap. 16. lib. 7. cap. 1. lib. 2. de Communib. locis Medic. cap. 12. Gesta consulum Andegavensium cap. 3. n. 23. Durandus lib. 3. Rational. cap. 11. etc.
Asselliæ, apud Michaëlem Scotum lib. de Physionomia cap. 2 :
Nascunturcap. 4.(pili)in naribus nasi, in maxillis masculis, sub Asselliis. Asellæ,
Axellæ, Papiæ,
Alæ, pilosa membra sub brachiis dicuntur,... quas quidam Axellas dicunt.
Ascellata Vena, quæ et Basilica : nam vena, quæ in Ascellas vadit, se in quatuor
venas dividit, quarum tertia in manum per armum secedit, eaque vocatur Ascellata et
Basilica. Ita Constantinus African. lib. 2. Commun. loc. Med. cap. 12.
Ascellare, Furcula alaris, qua contracti innituntur ad ascellas, vulgo
Potence. Aimoinus lib. 2. Miraculor. S. Germani Episc. Parisiensis cap. 2. de
quodam contracto :
Cum ascellaribus venit ante sancti Patris sepulchrum.Iso de Miraculis S. Othmari lib. 1. cap. 10 :
Duobus sustentaculis inter Ascellas suffultus.