![[]](img/image.png)
3. ASCELLA, pro Ala, Gall. Aîle. Gregorius Turonensis lib. 2. Hist. cap. 16 :
Inante absidem rotundam habens, ab utroque latere Ascellas eleganti constructas opere, etc.Frustra hoc loco astellas reponit Meursius : Ascellæ enim apud Gregorium sunt ædis sacræ latera interiora, quæ alii alas vocant. Vide in hac voce.