« »
 
[]« Ascendens » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 417a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ASCENDENS
ASCENDENS, Dicitur de signo Zodiaci cum supra horizontem evehitur. Rolandinus Patavinus de factis in Marchia Tarvisina lib. 5. cap. 21. apud Murat. tom. 8. col 249 :
Et quia scivit quod antiqui magnates respiciebant Ascendens, cum volebant condere civitates, et faciebant ipsimet arvum cum aratro, quo circumdabant civitates, unde dictæ sunt urbes ; incœpit et ipse designare hanc suam novam civitatem signo arietis Ascendente : tum quia signum est Martis qui dicitur Deus belli : tum quia erat Libræ Ascendenti contrarium in occasum quod est signum Veneris, qui planeta Parmæ dicitur, et esse fortuna ejus. Quasi per hoc forsitan cogitaret, quod Parmensium fortuna, quia oppositi erant ei, tenderet in occasum : in Astrologis namque et iis quæ subtilitatem Astrologicam imitantur, primum operanti, et septimum adversario datur. Sed puto quod non notavit quartum ab Ascendente fuisse Cancrum : quartum enim ædificia, domos et civitates designat, et sic civitas sub tali Ascendente incœpta cancrizare debeat.
Vide Lexicon mathemat. Hier. Vitalis.