« »
 
[]« Ascensorium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 417c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ASCENSORIUM
ASCENSORIUM, Gradus quo ascenditur. Gloss. Saxon. Ælfrici : Ascensorium, stægen, id est, gradus, scala, astigan, scandere. Wippo de Vita Chunradi Regis, de eodem Chunrado :
In brevi tantum proficiens, ut nemo dubitaret, post Caroli Magni tempora, aliquem sede digniorem non vixisse : unde extat proverbium : Sella Chunradi habet Ascensoria Caroli. De hoc proverbio quidam de nostris, etc.
Chunradus Caroli premit Ascensoria Regis.
Petrus Blesensis serm. 24 :
Brevis est scala, non laboriosa, tribus tantum distincta Ascensoriis, etiam quodlibet Ascensorium trium est palmarum.
Richardus Hagulstad. :
In ipsis vero cochleis, et super ipsas Ascensoria ex lapide, etc.
Adde Galbertum in Vita Caroli Comitis Flandr. n. 102. Chron. Balduin. diac. apud Hugon. tom. 2. Monum. sac. antiq. pag. 205 :
Attonitus (puer) currit ad aquam benedictam aspersoriam ; sed res hæc inter puerum et aquam se interponit, ut non liceat puero habere quod exoptat ; fugit puer ad campanile ; insequitur res effera, tandem angustat undique Ascensorium,
Gall. Escanpierre.
Ascensorium, quod alias Monteia. Vide in hac voce. Charta Henrici Regis Francor. in Tabulario S. Maglorii Paris. :
Unum iterum molendinum et unum Ascensorium piscium situm juxta Ecclesiam Karentonæ villæ.
P. Carpentier, 1766.
Ascensorium Vitæ, Titulus libri, de quo mentio fit in Testam. Joan. Gasqui episc. Massil. ann. 1344 :
Item lego domino meo Prenestensi, a quo tot bona et honores me reputo habuisse, unum librum, quem pro me ipso composui, et Ascensorium vitæ vocavi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ascensorium, quo quis in equum ascendit, tollitur, Gall. Etrier. Hist. Novientensis Monast. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 1127 :
Cumque puer non valens residere, ad terram decidisset, pes ejus sterifio sive ascensorio sellæ inhæsit, ac sic per devia et abrupta tractus, calcibus equi et objectu arborum miserabiliter est protritus.