« Ascetæ » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 418a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ASCETAE
ASCETÆ, Monachi qui virtutem, continentiam, ac vitam angelicam excolunt. Non tam monachi, præsertim in primis
Christianismi seculis, quam quivis Christiani strictioris vitæ, ac sacris pietatis
officiis vacantes, quique in iis sedulo se exercebant, ut olim Athletæ in arena, quos et
ἀσϰητὰς Attici vocabant, ut est apud Erotianum in
Lexico Hippocrat. Hæc noster in Glossar. med. Græcit. quem consulas, voce Ἅσϰησις. Gloss. Lat. Græc.
Cælibes, Ἅγαμοι, ἀσϰηταί. Aliud Glossar. MSS. Reg. Cod. 930.
ἀσϰητής, ἐγϰρατής, continens. Tertulliano de Præscript. cap. 14. Exercitati dicuntur :
ἀσϰηταὶ ϰαὶ τῆς άρετῆς φροντισταί,Basilio. M.
τὸν ἀσϰητιϰὸν αἱρούμενοι(et ἑλόμενοι) βίον, lib. Synod. Eorum vita ἄσϰησις appellatur S. Athanasio in Vita S. Antonii, γυμνασία μοναχιϰή Isidoro Pelusiotæ lib. 1. Epist. 92. Sub hac autem exercitatione comprehendit Philo lib. 3. Allegoriar. Legis, τὰς ἀναγνώσεις, μελέτας, θεραπείας, τῶν ϰαλῶν μύημα, ἐγϰράτειαν, τῶν ϰαθηϰόντων ἐνέργειαν, etc. Christophorus Angelus lib. de Statu hodierno Græcorum Græce edito Londini ann. 1619. cap. 26. et seqq. triplicem esse ait apud Græcos Monachorum ordinem, μοναστιϰόν, ἀναχωρητιϰόν, vel ϰελιατιϰόν, et ἀσϰητιϰόν, additque ἀσϰητὰς eosdem esse cum Eremitis.