« »
 
[]« Asciata lex » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 418c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ASCIATA
ASCIATA Lex. Charta Autranni in Chartulario Aptensi fol. 34 :
Si in itinere quod agere dispono ad Jerusalem defunctus fuero, dabo per guadium ipsum vasculum plenum vino puro ad prædictum opus, et fœtas tres, et capras duas, et bruscos duos de alveario meo, etc. Quod dixi firmo, Asciatam Legem jungo superioribus.
Singularis est hujusmodi Lex Asciata quam nec Brissonius inter veterum Leges, nec Cangius inter recentiores numerarunt. Hic forte quia Autrannus Chartam condebat testamentariam voluit alludere ad illa verba duodecim Tabularum :
Sumptuosa funera ne facito : Rogum Asciæ ne polito.
Aut ad illam antiquam formulam :
Sub Ascia dedicatum
, in antiquis Gallorum sepulcris sæpe observatam. Quid autem sit, sub Ascia dedicare, non consentiunt eruditi. Magis placet eorum sententia, qui hæc verba interpretantur, vel de modestioribus tumulis, quasi qui unius asciæ opera fuerint elaborati, vel potius de nunquam violandis sepulcris sub Ascia dedicatis, id est, ne ascia qua conditum est sepulcrum unquam adhibeatur ad illius destructionem : ad quam posteriorem interpretationem si allusit Autrannus, Lex Asciata eadem erit, quæ inviolabilis, sempiterna. Vide Diarium Trivolt. mensis maii ann. 1715. pag. 771.
P. Carpentier, 1766.
Nihil certe mirum est, quod neque inter veterum leges, neque inter recentiores reperiatur hæc lex Asciata, ut pote quæ originem suam acceptam referre debeat imprudenti additamento ad laudatum Chartularium, in quo, teste locupletissimo Præs. de Mazaugues illustris memoriæ, legitur :
Quod finxi figo, quod dixi firmo. Asciatam l. jungo superioribus.
Ubi notæ numerariæ vox legem temere subrogata est. Est autem Asciata eo loci, idem quod valor quinquaginta assium Romanorum.
P. Carpentier, 1766.
Quod vero hacce occasione, de formula sub ascia dedicare, dictum est, [] nec probo quidem nec reprobo ; cum nihil mihi præsto sit, quo varias ea de re eruditorum sententias stabilire aut refutare valeam. Inter cæteras tamen præstantior mihi videtur illa, quam multis disputat D. Le Beuf tom. 2. Collect. var. Script. pag. 281. et seq. ubi
sub ascia dedicare
idem ipsi sonat, quod Divinæ tutelæ commendare ; Ascia enim est Divina protectio, a Celtico As Deus, et sci Tutela, protectio. At si quis Ascia de pœna, seu mulcta adversus violatores sepulcrorum statuta interpretari velit, non repugnat Vir eruditus ; qui aliam rursus opinionem proponit tom. 2. Dissert. pag. 238. et seq. ubi
sub ascia dedicare
interpretatur Sepulcrum sibi suisque proprium facere, illud instrumento, quod Ascia dicebatur, notando et signando. Ipsum consule locis citatis. Vide Forcellinum.