« »
 
[]« Aspagium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 424a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ASPAGIUM
ASPAGIUM, Aspatgium, Juris dominici species. Aspagium, apud Columbum in Historia Episcoporum Valentin. pag. 199.
Astpagium, in Charta de affario de Lodieres in Arvernis ann. 1468. qua nescio quis dimittit
jus investiendi, devestiendi clamores, sanguinem, banna, [] emendas, Astpagia, incisionem, etc
. Vide Haspagium.
P. Carpentier, 1766.
Illud ipsum jus est, quo animalia vagantia et errantia, quæ, cujus juris sint agnosci non potest, domino prædii in quo reperta sunt, addicuntur ; idem proinde quod Spaviæ. Vide in hac voce. Pariag. inter reg. et monast. Obasinæ ann. 1329. in Reg. 66. Chartoph. reg. ch. 484 :
Item Aspagium quorumcumque animalium se immiscentium gregibus vel armentis dictorum religiosorum, vel quorumcumque aliorum in tota terra pariagii ad dominum regem et dictos religiosos communiter pertinebit.
Charta ann. 1343. in Reg. 74. ch. 514 :
Cum... vectigalibus, barcagiis, Aspagiis, costumis, etc.
Vendit. vicecomit. Turennæ ann. 1350. in Reg. 80. ch. 156 :
Cum pedagiis, baragiis, leudis, Aspagiis, dralhis et guidagiis, etc.
Infra : Aspatgiis. Charta Joan. comit. Armaniaci ann. 1357. in Reg. 159. ch. 25 :
Concedimus Guillelmo Rolando militi.... Aspatgia seu panagia animalium equinorum, bovinorum, et aliorum quorumcumque, quæ in terris, pratis, rameriis, et aliis possessionibus dicti militis errantes pervenerint, et non poterit reperiri cujus sunt.
Ita etiam leg. mox pro Aspargia.