![[]](img/image.png)
ASPIDICÆ,
Uncini, incastraturæ fimbriæ, catenulæ, Papias. Aspidiscas scribit S. Augustinus lib. 2. Quæst. in Exodum quæst. 115 :
Aspidiscas in veste sacerdotali quas dicat, utrum scutulas, quæ a scuto Latine appellantur, quia et Græce scutum ἀσπίδα appellant ? an vero Aspidiscas propter diligenter colligandum dicit ab aspide serpente, sicut etiam murænulæ appellantur.Glossar. in cod. reg. 6744. ut ex Eucherio :
Aspidiscas, unctinos ; hoc physici dicunt, si tamen redendum est.