« »
 
[]« Aspratiles pisces » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 426a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ASPRATILES
ASPRATILES Pisces, Pisces saxosi, Papiæ ; ὀστραϰόδερμοι. Occurrunt ii non semel apud Alexandrum Iatrosophistam in Libris Passionum ; qui conchas habent : sic nominati ab asperitate squammarum, vel a locis, in quibus degunt. Ita Matthæus Silvaticus. His opponuntur Leiostrea, apud Lampridium in Heliogabalo, ostrea λεῖα et levia. Plinius Medic. lib. 5. cap. 43 :
Omnem Aspratilem Piscem videlicet, ut sunt lupi, cervi, pisces de flumine, qui petram habent, etc.
Vide Forcell. Lexic.