« »
 
[]« Assassinium » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 428b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ASSASSINIUM
ASSASSINIUM, ab. Ital. Assassinio, Homicidium, Gall. Assassinat ; sed et pro jurisdictione et cognitione ejusdem criminis, usurpatur in Diplomate Ludov. Pii ann. 814. si tamen genuinum sit, apud Murator. tom. 3. Antiquit. Ital. med. ævi col. 32 :
Frodoinus abbas et ejus successores teneant atque possideant in æternum libere, omnia scilicet regalia ex iis omnibus, quæ ad præsens possident, et quæ inantea adquirere poterint, forum, omicidium, Assassinium in nostro imperio perpetratum media civitate.
Stat. Mantuæ lib. 1. cap. 29. ex Cod. reg. 4620 :
Crimina gravissima infrascripta, videlicet... falsitates, Assassinia, veneficia, etc.
Vide supra Assassinamentum.